VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 122
122 peragens. Quae (praetermissfs innumerabilibus aliis servitiis et vulgatis ingenii partibus) cum singula suis praemiis digna sint, tarnen ut plura deinceps edere valeam, institeram a biennio pro assessoratu camerae ungaricae, in quo cum voti compos fieri non possim, Maiestati Vestrae de genu supplico, dignetur tum praefatorum mei meorumque servitiorum intuitu cum ex gratia sua speciali, Castrum Novi, olim Frangepano fiscale, in littore maris adriatici, districtu vallevinensi ac regno Croatiae situm, cum universis eius iuribus et pertinentiis (cuius reditus parum plus 600 fl. faciunt) mihi haeredibusque meis benigne conferre: ut vel sie reliquos labores, imperio et fisco Vestrae Maiestatis plurimum utiles, commodius perficere valeam. Quam gratiam ita orat et praestolatur Maiestatis Vestrae sacratissimae humillimus perpetuo fidelis subditus Eques Paulus Ritter. U sveučitištnoj knjižnici (koncept Vitezov ićev). XI. 1713. die 21. mensis ianuarii. Inventarnim rerum perillustris condam domini Pauli Ritter, die 20. mensis ianuarii 1713., circa horam septimam matutinam hic Viennae in diversorio „Apud aureum ursum" dicto, et platea „Alten Fleisch Markt" appellata existente in Domino demortui, ex gratiosa excelsae cancellariae regiae aulicae Hungaricae commissione, per me infrascriptum, adhibito ad latus meum domino Petro Vegh, praetitulatae excelsae cancellariae iurato notario confectum. Repertae sunt duae cistae, una simplex lignea et altera pelle hirsuta obdueta, ambae clausae, per me, duntaxat ad videndum, an non sint vacuae reserari factae, et postea statim excellentissimi domini cancellarii (Titulus) sigillo suo modo obsignatae. Extra has duas cistas vero : reperta est una nova chlamis, ex panno sericeo coloris franezesis blau dicti, zonis et nodis ex aureis filis contextis, exornata, ac pelle vulpina subdueta, praevalens (uti cohabitator eiusdem domini condam Ritter, dominus Ioannes Chiudinovich Voivoda Segniensis retulit) florenos 50. Alia nigra chlamis, pariter pelle vulpina subdueta, sed iam attrita. Una framea, argento, circiter octo uncias pondérante, obdueta. Unus arundineus baccilus, cum argenteo nodo. Una rubra penula ex panno valiori. Una chlamis aestivalis, ex rubro panno sericeo, materia cerulei coloris, tubinet dicta, subdueta, ac ex argenteis filis contextis nodis et zonis exornata, sed iam notabiliter attrita. Una tunica ex panno sericeo franezesis blau, cum S. V. caligis eiusdem panni et coloris, in quibus, utpote caligis, reperiuntur viginti paria argentearum fibularum deauratarum, tunica vero habet zonas et nodos ex filis aureis. Unum par antiquarum pistoletarum, cum rotulis. Reliquae res minutoriores, siquidem ob serotinitate temporis illius diei conscribi non poterant, repositae erant ad unum linteamen, per me in instanti, eodem excellentissimi domini cancellarii sigillo obsignatum.