VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)

Strana - 218

218 Greguricz de Prodaviz. Blasius de Zvsycza. Plebanus de Gradecz. Venerabiiis magister Johannes canonicus chazmensis. Relicta magistri Nicolai de Kamarcza. Fabianus iudex de Reche. Demetrius de Benchycz, Paulus figulus et Petrus de eadem. Dominus Sigismundus de Temerie. Judex Thomas de Ztrizetynz. Simanoich de eadem. Kelecz de Prodavicz. Dominus Michael de Prodavicz. Andreas vohevoda cum fratribus de Mosyna. Thomas de Othok in Schyschan. Plebanus de sancta Cruce. Michael judex de Topolovz. Michael de Mathevicz. Notifico successoribus meis videlicet prioribus huius monasterii de Ztreza pro futura cautela: quod reverendus pater frater Nicolaus condam prior ge­neralis prohibuit quatenus de cetero intra muros huius claustri nullo modo permittatur aliquis cellarium vel domum edificare, ne domus servorum Dei flat veluti taberna ebriatorum et sicuti spelunca latronum. Nam ista cellaria prete­ritis temporibus fuerunt fratribus non solum occasio ebrietatis, proprietatis et apostasie, verum eciam scandalorum multorum ac infamiarum Ordinis nostri, isti quoque claustro in magnum detrimentum. Non enim solum viri, verum eciam femine suspecte indiferenter et sepius visitabant coquinam nostram atque cellarium pro pane et cibo alüsque rebus, que dicere non licet. Et conversacio erat fratribus cum eisdem cottidie communis, uti solet fieri in tabernis. Qua­propter quicumque in futuro licenciam prefatis hominibus dederit et permiserit edificare dicta cellaria in isto monasterio reddet racionem coram deo et sanctis omnibus de dampnis, scandalis et infamiis sacro ordini nostro exinde conti­gentibus iuxta illam iuris regulam, libro VI., „qui occasionem dampni dat dampnum quoque fecisse videtur". A d d i c i o. In festo Margarethe fit Dedicacio huius ecclesie, quo die fieri solet et aliqua congregacio ante monasterium, in qua congregacione inter alias res vé­nales adducuntur olle et publice, sub quibus regno in isto rustici panes coquunt. A diuturnis autem temporibus consvetudo talis fuit, quod villicus noster ab ipsis ollis et publicis de singulis curribus unam ollam, denarium hungaricalem valentem, et publicam exigebat et pro se occupabat. Anno autem domini 1516. tempore fratris Martini prioris huius domus eotunc inquisicio facta fuit super hoc, quomodo tales ollicule et publice sine scitu prioris ipsum villicum et quare concernèrent, et si totaliter vel medietas ipsorum aut tercia pars (deest). *

Next

/
Oldalképek
Tartalom