VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)

Strana - 214

214 demie statim secundo vel tertio die post incepcionem, et recipiunt purum mus­tum de cadis vel vasis. Ideo utile est, quod Semper tribus vel quatuor diebus incipiantur ante alias colligi nostre vinee ne postea depascantur per canes et malos homines. Item, nota, quod iura et libertates ac consvetudines moncium ad vinearum apud nos taies sunt quales sunt in Drosevchyna, quod bene sciunt villici nostri. Item sciendum, quod quando vinea aliqua in promontorio nostro relicta est absque putacione wlgo „v nerez padne", tune statim devolvitur ad dominium monasterii, iuxta consvetudinem huius regni, et est in potestate patris prioris cui voluerit poterit eam dare. Möns Torynzka. Michael Hanza V cub. Stephanus Magdych II cub. Valentinus Ferenchych cum Magdych III cub. Michael Bvkovecz III cub. Stephanus Hrosych I cub. IUI pintas. Sciendum, qund anno 1504. dedimus Michael Bvkovecz duas vineas dé­sertas ad colendum, sub tali condicione, quod post XXII annos omni anno de­bebit tres eubulos solvere et unum caponem. Item nota, quod quilibet extraneorum, qui tenet in territorio nostro vi­neam, tenetur supra vinum solvere V vienenses, et pro panibus duos solidos et unum caponem et unum cubulum avene. Jobagiones autem nostri de To­rynezi tantum tenentur vinum solvere et V vienenses Quarta pars huius registri est de silvis nostris, sciendum quod : Prima silva nostra est Hraztyna. Secunda Jakopowchyna, que est coniuneta nostro monti. Tertia est mons wlgo Gora, que adiacet monasterio. Quarta Jankovecz. Quinta Hrovathchyna \ Sexta Candolovchyna i insimul sunt. Septima Dyczchyna J Octava penes s. Benedictum. Nona est parva silva penes allodium, que est prohibita omnibus, quod nemo audet in ea eciam virgas nec ligna secare. Décima silva est penes Itynecz. Item, iste tres silve scilicet: Gora, Jankovecz, Jakopovchyna superior et inferior sunt omnibus modis prohibite, ita quod nemo audet in eis nec ligna, nec palos nec virgulta sine licencia special! patris prioris secare; quia nos pro vineis nostris in predictis tribus silvis palos secare solemus. In aliis autem silvis solum prohibita sunt ista ligna secari, scilicet : magnus quercus sub pena medii floreni. Fagus wlgo bokev sive bokvych, sub pena medii floreni. Et circa istas omnes Silvas constituendus custos silvarum débet esse solicitus, quod si aliquem invenerit culpabilem tunc de birsagio sive pena dabitur ei tercia pars.

Next

/
Oldalképek
Tartalom