VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)

Strana - 205

205 De induccione feni. Sciendum tarnen est, quod quando fenum ducitur, tune duo plaustra quilibet per diem ducat cottidie quousque totum introducetur ; et bonum utileque est, statim post messem falcare fenum facere, saltem pro parte, quia difficile est simul omnia prata falcare, congregare et introducere. (Solemus petere ad falcandum circa festum s. Laurencii et s. Stephani régis). Item notandum, quod tempore messis, congregacionis feni et vindemie possunt iuxta „gospodehinam" antiquorum compelli ad labores per ebdomadam quatuor vel quinque diebus urgente necessitate, quia in talibus dilacio est damnosa. Similiter et quando metunt inferius in allodio isti coloni nostri de Re­metynez, ibidem consveverunt pernoctare, aliqui tarnen domum pro victu di­mittantur; et econtra tempore vindemie inferiores coloni de Bwkoina hic pênes vineas pernoctare debent. Similiter omnes vineas claustri nostri tenentur cum omnibus laboribus excolere, colligere et ad domum cum propriis animalibus et curribus sive vinum sive vas deducere. Et labores crocorum suis temporibus procurare, neenon fruges molere et domum deducere tenentur. De via et conduccione. Hoc eciam exprimendo, quod ad iter sive viam cum litteris aut cum fratre aliquis transmisso secundum Seriem et modum consvetum et inter se observatum ad mandatum prioris transire debent. Coloni autem inferiores de Bwkonia uti prius ambulaverunt cum equis ad iter pro fratribus absolutis ad monasterium deducendis vel eciam ad aliud monasterium de nostro asportandis, sed non ambulaverunt ad viam pédestres cum litteris, sicut isti de Remetyncz ambulant. Hoc autem audivimus a viris fide dignis. Insuper triticum sive bladum cuiuscumque generis, vinum elemosinare eidem domui donatum vel precio comparatum, eorum laboribus et animalibus ad monasterium deducere tenentur. De décima porcorum. Item, de porcis singulis annis quibus silve germinant vel eciam glandes particulariter proveniant, et non aliter, eidem monasterio decimum porcum solvent; si vero secundum diminutum nostrum pauciores essent, tune pro quolibet porcello illius anni duos denarios, annorum vero duorum, trium vel plus solvent quatuor denarios. Similiter si agni et edi decimari non possent, pro quolibet agno vel edo denarium unum solvere debebunt. Coloni autem de Jakopovcz, ex quo quilibet eorum habet propriam silvam, si porcos suos solum in proprie sessionis silva et non in nostra pascit, tune nihil tenetur de porcis; si autem pascit in silva nostra cum aliis colonis, tune justum esset, quod similiter sicut ceteri solvat. Item, consvetudo est, quod quando coloni nostri filius ducit uxorem, débet dare monasterio unum manutergium et unam bonam azimam et anulum sùbaracionis vel redimere si vult, potest.

Next

/
Oldalképek
Tartalom