VJESTNIK 4. (ZAGREB, 1902)
Strana - 267
267 perioris et inferioris Silesiae, Wierthembergae et Thekae, princeps Sueuiae, comes Habspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kyburgi et Goritiae, Lantgrauius Alsatiae, marchio sacri Romani imperii supra Anasum Burgouiae et superioris et inferioris Lusatiae, dominus marchiae Sclauonicac, Portus Naonis et Salinarum etc. Memoriae commendamus tenore praesentium, quibus expedit vniuersis, quod nos clementer considérantes dignitatis et clementiae regalis fastigii ad quod dei praepotentis nutu et dispositione nos quoque constitutos esse agnoseimus, id cum primis curae nostrae et solicitudini ineumbere, vt regna et ditiones populosque sibi subiectos ea lege et gubernatione moderari satagat, quatenus et salutem populi constabiliendam sibique maximopere cordi fuisse constare possit et tutamen limitum ditionum suarum longe lateque pro possibilitate propagare adlaborasse : hinc est, quod nos quoque inde ab initio felicis inaugurationis regiminis et gubernationis nostrae, quo regni istius nostri Hungariae et regnorum ditionumque eiusdem sacrae regni coronae subditorum habenas moderandas suseepimus eorumque mediorum et adminiculorum procurandorum curam haudquaquam nobis deponendam existimauimus, ut etiam regnorum nostrorum Croatiae et Sclavoniae securitati et tranquillitati, quam optime prospectum esse possit. Ac proinde, cum ob hoc, tum vero ad nonullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, et potissimum ad sedulam ac diligentem interpositionem fidelium nostrorum statuum et ordinum praenotati regni nostri Hungariae sub eorundem nouissimc praeterita dicti regni nostri generali diacta in ciuitate nostra Posoniensi in cumul congregatorum celebrata, occasione videlicet diuersarum dificultatum et controuersiarum inter superiorem et inferiorem ciuitatem nostram Crisicnsem iam a multo tempore vigentium nunc autem placidioribus mediis componendarum et sopiendarum vigore articuli videlicet centesimi tertii eiusdem postremae diaetae Posoniensis conditi, certos ad id commissarios nostros deputaueramus, quidem et annueramus, quatenus nimirum iidem commissarii nostri in praedicto articulo speeificati, praenotatam inferiorem et superiorem ciuitatem nostram Crisiensem in unum corpus unirc et in quantum fieri possit in certam stabilemque unionem placidis modis et medüs pertrahere, inducere et disponere debuissent ; et postquam eadem unio ex benigna ordinatione nostra modo praeuio per eosdem deputatos commissarios nostros partes inter praemissas satis superque tentata fuisset (ut ex eorundem commissariorum nostrorum maiestati nostrae data informatione benigne intelligimus) verum ob dissensionem et alienationem animorum praefatae superioris ciuitatis minime succedere potuisset. Nos itaque id cum primis prac oculis nostris habentes, ut post hac maior Charitas, pax inter ipsos ciues utriusque ciuitatis seruetur, occasionesque contentionum et dissensionum, quae saepius inter eosdem ciues utriusque ciuitatis oriri soient, praecauentur, ac alia exinde mala emersura enitentur, ac cum ex eo, tum vero ex praegnantibus rationibus inferius fusius denotatis praescripto super negotio praememoratorum commissariorum nostrorum nobis facta salutari praemissa informatione et suggesta opinione omnino contenu reddimur : ut videlicet siquidem inferior ciuitas licet longe maiores libertates ac priuilegia ad instar Budensis et aliarum muratarum ac liberarum regni Hungariae ciuitatum, iudicemque, iuratos, fossatumque et moenia ex terra, portas ex muro et praesidium regale haberet, superior vero ciuitas, quae longe minora priuilegia et libertates per modum duntaxat alieuius oppidi, iudicemque siue maiorem villae, iuratum nullum ex vi priuilegii haberet, et quasi per modum suburbii inferiori ciuitati adiaceret, in praedictam unionem et consequenter in suam excellentiorem libertatem assumere et sex iuratos siue senatores ex superiori, sex ex inferiori annuatiam, iudicem supremum alternatim ex utraque parte eumque unum utrique communem eligi admisisset, ut eo modo taxam nostram regiam facilius et tempestiuius colligere et administrare, munitiones commodius deuehere et publica onera ac alia quae unitim subire soient ac débet longe expeditius tolerare et exequi possint ; accedit etiam, quod licet inferior ciuitas ob situm loci inferioris nomen habeat in re tarnen ipsa ac in libertatibus longe superiorem sie vocatam antecellit, inferiorque ciuitas iudicem et duodeeim iuratos seu senatores ex priuilegio et longo usu eligeret et haberet, superior autem