VJESTNIK 4. (ZAGREB, 1902)

Strana - 87

nationum 1 in Alma Urbe degentium petitio continebat, quod licet in dicta Urbe pro suscipiendis diuersarum nationum pauperibus et egenis ad illam pro tempore confluentium multa hospitalia fundata esse noscantur, Dalmatica tarnen et Sclauonie nation es' 2 " hospi­tale pro suscipiendis specialiter earumdem nationum pauperibus carere noscuntur; propter quod ipsi pietate moti pro susceptione pauperum/et personarum huiusmodi quoddam hospitale sub uocabulo sancti Jeronimi in ecclesia dirupta et discoperta sancte Marinae de Campo Martio dicte Urbis ad collationem dilecti filij nostri Philippi tituli sancti Laurentij in Lucina presbyteri cardinalis ratione ipsius tituli, cui prefata ecclesia subesse dignoscitur, pertinens, ex pijs fidelium elemosinis, prelati cardinalis ad id accedente consensu, construere et edificare, eandemque ecclesiam reparare, et in ea cetera ad hospitalitatem necessaria conucnienter disponere et ordinäre affectant. Quare pro parte Jeronimi et aliorum heremitarum predictorum nobis fuit humiliter supplicatum, ut attentis premissis ecclesiam predictam cum omnibus iuribus et pertinentes suis eis pro fundando hospitali huiusmodi ad usum predictum concedere et donare de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur de premissis certam notitiam non habentes, hujusmodi suppli­cationibus inclinati, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinua super pre­missis omnibus et singulis, ac eorum circumstantijs uniuersis auctoritate nostra tc dili­genter informes, et si per informationem huiusmodi, super quo conscientiam tuam oneramus, ea vera esse reppereris, et ad id praefati cardinalis assensus accédât, eccle­siam predictam, cuius fructus, redditus, et prouentus duorum florenorum auri de Camera, secundum communem extimationem valorem annuum, ut ijdem heremite asserunt, non excedunt, cum omnibus juribus et pertinentes supradictis eisdem heremitis pro fundando et conservando hospitali huiusmodi eadem auctoritate nostra concédas : ita quod liceat .leronimo prefato per se uel alium seu alios corporalem possessionem ecclesie, iuriumque et pertinentiarum predictarum auctoritate propria libère apprehendere, illiusque fructus, redditus et prouentus, iure tarnen dicti tituli Semper saluo, in ecclesie et hospitalis ac pauperum predictorum usus et utilitatem conuertere, alicuius licentia super hoc minime requisita. Non obstantibus constutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque con­trarijs quibuscunque. Datum Rome apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominice millesimo quadrigentesimo quinquagesimo tertio, undccimo kalendas Maij, pontificatus nostri anno septimo. A. Archivium Vaticanum : a) Transumptum in Regesto Pauli IL, quam redactionem nos verbotenus reproducendam curavimus, cfr. No. XIX.; b) Liber de ecclesiis Urbis, Arm. VI., vol. 29, pag. 183, XVII. s. ; horum ectypa allegantur : Tab. IL, III. — B. Apo­grapha 1613.—1625 in Archivo S. Hieronymi pluries in codice: Jura diversa romana hospitalis, stantiarum, administrationis, et redditionis rationis, quaternione 8, 18, 20 et 26, apud Crnčić, Starine XV1IL, No. IVa; Ivančić IVa. — C. Apographum XVI. s. in Archivo S. Hieronymi, circa a. 1651.—1655. a Paštrić adulteratum, et a Theiner, Monum. Slavorum Meridionalium L, 523 reeeptum, apud Crnčić 1. c. No. IVb, et Ivančić No. lVb. Cfr. infra No. XCVI. A. IX. 1454. 20111. Romae. Martinus Petri de Sancta Cruce de Sclauonia 8 habitator Urbis in regione Pontis donat hospitali sancti Jeronimi in regione Campi Martis et of­Hcialibus societatis et hominum Sclauorum 4 : Georgio Johannis Sclauo, 5 et Petro Spalatino 1 — 2 Dalmatie et Sclauonie nationum a Paštrić in C. adulteratum in Dalmatiae seu Illiricae nationis, quomodo iam Crnčić, Rad, LXXIX., 11 ss., Ivančić, 1. c. 47 ss., luculentissime probarunt. 3 Plures loci in hodierna Croatia titulo s Crucis, sed inter omnes eminent duo: antiquissima parochia S. Crux (Sveti Križ Začreće) non longe a Zlatar in Varasdinensi comitatu; et Križ, Crux apud Ivanić castellum in comitatu belovarensi-krisiensi ; de quibus Cfr. Schematismus archi-dioec. Zagrabiensis, 1899., 33, 38, 77, 82, 172, 205 et passim. 4 Cfr. supra No. V. n. 6. 5 Cfr. IV., XV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom