VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)

Strana - 56

56 sicut decet, omni tuo regio fauore protegento compescendoque eos, qui illum oppugnant ita, ut opera tua regia ecclesiasticus status in isto tuo regno solitam quictem et auctoritatem suam et dignitatem antiquam retineat et regnicolae ipsi in optimis maiorum suorum uestigiis insistentes reiecta a se religionis labe coinquinentur. Quod faciendo dei omnipotenti holocaustum offere aceeptius non .poteris, de nobis et apostolica sede totaque republica Christian« optime moere­beris et tibi non paruam et occultam, sed maximam publicamque gloriam pe­pereris. Datum Romae apud sanctum Petrum, die XXIII. Augusti MDV., ponti­flcatus nostri anno secundo. Exemplmn ad archetypi fidem publice signahuu. XI. Commissio propria domini regis. Nos Ferdinandus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc., ini'ans Hispa­niarum, archidux Austrie, dux Burgundie et Slesie marchioque Morauie, comes Tirolis etc. ac sacri Romani imperii locumtenens generalis etc. Memorie com­mendamus tenore presentium significantes, quibus expedit, uniuersis: Quod pro parte et in personis fidelium nostrorum honorabilis capituli ecclesie Segniensis cxhibite sunt coram nobis quedam littere serenissimi principis quondam domini Sigismundi, Hungarie etc. regis predecessoris nostri felicis recordationis, in parga­meno sub duplici sigillo suo priuilegiorum confecte, quibus mediantibus eidem capitulo suisque successoribus sigillum fideidignitatis in perpetuum concessisse dinoscebatur tenoris infrascripti, supplicatum itaque extitit maiestati nostre pro parte prefati capituli, ut prescriptas litteras dicti domini Sigismundi regis ac omnia et singula in eis contenta ratas, gratas et acceptas habentes litteris nostris priuilegialibus uerbotenus inseri facientes pro eodem capitulo dicte ecclesie Segniensis perpétue ualituras confirmarc dignaremur, quarum quidem litterarum tenor talis est: Sigismundus etc. (Hic insertum est priuilegium regis Sigismundi ddto. Budae, 25. octobris 1392,). Nos igitur supplicatione pro parte prefati capituli maiestati nostre modo quo supra porrecta regia benignitate exaudita clementer et admîssa, prescriptas litteras dicti quondam domini Sigismundi regis non abrasas, non cancellatas nec in aliqua sui parte suspectas, presentibus litteris nostris uerbotenus insertas, quo ad omnes earum continencias, clausulas et articulos eatenus, quatenus eedem rite et legittime existunt cmanate, iuribusque earum ueritas suffragatur accep­tamus, approbamus et ratifleamus easque et omnia in eis contenta pro prefato capitulo dicte ecclesie Segniensis eiusque successoribus perpetuo ualituras con­firmamus, saluis iuribus alienis, harum nostraruni, quas secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungarie utimur, impendenti communiri fecimus uigore et testimonio literarum mediante. Datum Strigonii, secunda feria proxima post festum con­ceptionis beatissime Marie virginis, anno domini millesimo quingentesimo vi­gesimo septimo, regnorum uero nostrorum primo. A tergo: Registrata folio XVI. anno etc. 1527. Sigillum pendens e sericeo filo rubri, albi et viridis coloris. Autographum membraneuni.

Next

/
Oldalképek
Tartalom