VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)

Strana - 50

50 • II. Nos Thomas et Lazcho fratres, filii et heredes condam domini Beneuenuti de Ochio, olim vicarii Segnie. Tenore presencium, quibus expedit, facimus ue­raciter manifestum: Quod magnificus et potens dominus, dominus Nicolaus, Vegle, Modrusse Segnieque comes etc. pro reconpensacione et plena satisfacci­one ducatorum decem milia de auro, quos de nostra bona uoluntate conpresta­uimus et manualiter concessimus sue magniflcencie, graciose vendidit nobis et nostris heredibus Castrum Zetin cum omnibus iuribus et pertinenciis ac pro­uentibus et redditibus suis inperpetuum et in Patrimonium uerum et legitimum, sicut patet per suas ueras et patentes literas ac per literas uenerabilium capitu­lorum Segnie et Zagrabie, confectas et ordinatas in testimonium predictorum, atque, quia reputamus nos et confitemur a prefato domino integre et plenissime satisfactos ac contentos de summa predicta decem milia ducatorum per nos sue magniflcencie conprestitorum, üt superius dictum est, ideo per has nostras pa­tentes et ueras literas ipsum dominum Nicolaum, comitem et suos heredes, a predicto debito decem milium ducatorum quietamus, absoluimus et inperpetuum pariter liberamus, verum quod, si sacra maiestas regia voluerit aliquo tempore dictum Castrum Zetin pro se habere et de ipso disponere secundum benepla­citum suum, ueraciter nos et heredes nostri volumus teneri et obligari dictum Castrum cum omnibus iuribus suis reddere et assignare pacifice, quiete et sine aliqua contradiccione et excepcione cuicunque prefata regia maiestas duxerit precipiendum, habendo tarnen prius a prefato domino comité Nicoiao uel a suis heredibus integre et realiter prefatos decem milia ducatorum, atque, si dictam peccuniam decem milium ducatorum nos uel nostri heredes integre non ha­beremus, predictum Castrum reddere nullatenus teneamur et in casu, quo dictos decem milia ducatorum haberemus, integraliter ipso facto statim et illico ipsum Castrum sine aliqua mora et contradiccione, cui prefata regia maiestas precipiet et ordinabit, restituere, reddere et assignare teneamur, nec non et literas regias pertinentes ad ipsum Castrum Zetin, quas nobis prefatus dominus comes Nicolaus pro nostra cautela dédit, eidem domino aut suis heredibus restituere teneamur cum effectu, atque, si prefatus magnificus dominus comes Nicolaus uel sui he­redes de predictis omnibus voluerint habere pro sua cautela literas, a capitulis memoratis, licitum sit sibi de nostra bona uoluntate ipsas literas fieri facere ad omnem suam uoluntatem. In quorum omnium testimonium présentes literas nostras patentes fieri fecimus nostroque sigillo munitas. Datum Segnie, die primo mensis Junii, anno domini millesimo quadringentesimo decimo nono, indiccione duodecima. Sigillum avulsum. Autographum membraneum. IV. Paulus episcopus, seruus seruorum dei. Dilecto filio vicario venerabilis fratris nostri episcopi Modrusiensis in spiritualibus generali, salutem et aposto­licam benedictionem. Dignum arbitramur et congruum, ut Ulis se reddat sedes apostolica gratiosam, quibus ad id propria uirtutum mérita laudabiliter suffra-

Next

/
Oldalképek
Tartalom