VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)

Strana - 46

45 • •. :• CL. • . . ­1289. 8. Augusti. Bogdan Nonensis dat Grešano Sćulce libras 64. d. v. p. ad lucrandum. No. 67, p. 23. Bogdani Eodem die (No. CXLVI1I.), presentibus Tibaldo Attonis et Jacobo Nonensis . . . filio condam Pelegrini Longi Jaderensis et aliis. Fateor ego namque Gre­sanne Szulce, civis Jaderensis, quoniam habui et recepi ad lucrandum a te quidem Bogdahe Nonense, habitatore Jadere, libras • LXIIII • denariorum uenetorum paruorum, cum quibus hic in civitate Jadera lucrari et mercari promitto, hinc ad carnis privi um nuper venturum, daturus tibi tertiam partem totius lucri uel contrarii damni facti, quod mihi consecutus fuero; reliquas uero duas partes pro me retinendo; et in fine dicti termini cum meis heredibus et successoribus tibi et tuis heredibus uel successoribus, hic in Jadera per dictos tuos denarios cum una uera et intégra tertia parte totius lucri uel contrarii mani­festi dare reddere atque solvere promitto, sub pena dupli et omnium expensarum super me et omnia bona mea. CLL 1289. 9. Augusti. In Christi nomine Amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo CC • octuagesimo nono, indictione secunda, mense Augusto intrante die nono, Jadere. Temporibus equidem domini Johannis Dandulo ducis Venetiarum et domini Andrée Gal­sonis venerabilis Jaderensis Electi archiepiscopi ac domini Jacobi Teopulo comitis, Petrus de Dabra ciuis Jadere, dudum Segnie vicecomes, summata omni ratione, fatetur se debi­torem erga nobilem virum Lampredium Çiualle librarum Centum denariorum uenetorum paruorum. No. 68, p. 29. CL1I. 1289. 9. Augusti. Presentibus Dobre filio condam Suborri mercatore et habitatore Jadere et Nicola Greco incantatore habitatore Jadere, Stoysa filius condam Grubçe ciuis Tragurii affictat Bogdano de Cingo de Spaleto, vnam domum cum quoquina, positam in Spaleto iuxta domum monialium sancte Marie et iuxta turrim condam Stephani, a festo sancti Nicolai nuper venturo deinde in ante, usque ad annos quinque nuper venturos; pro libris viginti duabus denariorum venetorum paruorum. No. 69, p. 29. CLIII. 1289. 9. Augusti. Presentibus Petriço de Sorco et Matheo Ciriano Jaderensibus et aliis, Nin[osla]ua de Spaleto, uxor condam Mathei Mergule, affictat et dat ad pensionem Johann! de , omnes possessiones filii sui Miche in districtu Jadere et in Jadera ex parte viri sui, tarn domos quam loca et stationes, terras et vineas, prêter domum vnam tabulis ed[ifica]tam in curte condam ipsius Mergule, in qua stat Laurentius de Spaleto, hinc ad annos tres conpletos nuper venturos, pro libris centum denariorum ve­netorum paruorum. No. 70, p. 29. Cruce desuper obducta cassata. Dr. Luka Jelić. (Nastavak sliedi). •

Next

/
Oldalképek
Tartalom