VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)
Strana - 256
256 CCLIV. 1289. 22. Decembris. Fratres Domaldus et Jacobus de Cadulinis faeiunt seci ritatem commissariis olim fratris Manditii, abbatis s. Mariae de Colonia, de pignoribus receptis. No. 174, p. 57. Commissaria Die decimo exeunte Decembris, presentibus Stephano de Nosdrogna fratris et Çanino filio Çilii atque Nicoiao Greco Jaderensibus et aliis. Fatemur nos Mandicij namque Domaldus Çadulinus et Jacobus, frater eius, ciues Jadere, quoniam n. s. habuimus et integraliter recepimus etiam a uobis fratre Johanne de Curtiscia, uenerabile abbate sancti Grisogoni, presbitero Matheo sacerdote sancte Marie maioris, Jacobo de Gaya, Tibaldo Attonis et Jacobo Gregorii, comissariis per testamentum fratris Mandicij, olim abbatis sancte Marie de Colonia Trannensis diocesis, omnia pignora, que ipsi fratri Mandicio pignore obligauimus, tam cum cartis quam sine cartis. Vnde cum nostris heredibus et successoribus, uobis et uestris successoribus facimus plenam securitatem de predictis pignoribus, amplius de non petendo, quia sumus integraliter satisfactio nec in aliquo molestando, sub pena librarum quinque auri, et pena soluta uel non, presens instrumentum robur obtineat firmitatis et ut in carta fieri débet. No. 174, p. 57. • A-^— GCLV. - •'. ••• •' •' 1289. 22. Decembris. Presentibus supradictis. Carta securitatis ex parte comissariorum per testamentum abbatis Mandicij, Domaldo et Jacobo de Cadulinis. No. 175, p. 57. ' ' CCLVI. 1289. 22. Decembris. Presentibus ... et presbitero Basilio Jaderensibus et aliis, Petrus, filius condam Poleç, accipit mutuo a Matelda, uxore condam Barti de Petro Ciaudo, libras '. XXXIIII * denariorum uenetorum paruorum. No. 176, p. 57. (Prae humiditate evanida), CCLVII. 1289. 23. Decembris. Die * Villi 1 exeunte Decembris, presentibus Martino de Lemescio, plebano sancti Michaelis, et Vito de Panaço Jaderensibus et aliis, Scemco, filius condam Sfirçc Milanig, uendit Grisogono de Victore, ciui Jadere, Staneam ancillam pro pretio .... librarum denariorum uenetorum paruorum. No. 177, p. 57. (Prae humiditate maxima ex parte evanida). CCLVIII. 1289. 25. Decembris. Vitača Gembrosius de Galovac civis Jaderensis emit vinum a cive Jaderensi Joanne de Frarvitte. No. 178, p. 58. Johannis de Die • VII • exeunte Decembris, presentibus Grisogono de Micusso et Fraruitte Lesiça Gregorii de Lesiça et aliis. Fateor ego Vitaça Gembrosius, filius n. s. condam Sergii de Gauonico, ciuis Jadere, quoniam compleaui et in me plcnc recepi a te Johanne de Fraruitte, ciue Jadere, modios • LXX • de bono tuo vino, finito pretio et mercato librarum • LX ' denariorum uenetorum paruorum ; et aliam partem mutuo a te recepi libras quadraginta denariorum uenetorum paruorum, quos michi causa amoris mutuasti, quod totum in summa ascendit libras centum denariorum uenetorum paruorum, quas hic in Jadera saluas intégras dare et soluere me Obligo et promitto hinc ad vnum annum conpletum nuper venturum sub pena dupli etc. CCLIX. 1289. 25. Decembris. Dragovan peliparius quondam Diminoslavi Jaderensis facit securitatem uxori suae Toliae de dote accepta. No. 179, p. 58.