VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)

Strana - 254

254 medietatem totius fruetus eius annuatim et alteram in te retinendo ; et expendium vendi­miarum et coligendi et maçinandi ulinas inter nos communiter esse débet; et nec tu ualeas eam reffutare nec ego eam a te aufferre per totum predictum terminum, sub pena librarum • VI ' denariorum venetorum paruorum. Et sum contentus récépissé a te mutuo solidos • XL " paruorum, quos tibi de primo usufructu eius tibi soluere tenear, sicut tunc ualuerit. Que omnia suprascripta ego dictus Jacobus laudo et confirme CCXLV. 1289. 30. Novembris. Die ultimo Novembris, presentibus Radoscio caligario et Cibriano mercatore, filio Petri Claudi, [Jaderensibus et aliis], Laurentius peliparius habi­tator Jadere in loco Laurentii Çiualelli sancti Michaelis de Jadera, filii condam Crasogne, accipit ad lucrandum a magistro Henrico Notario Jadere denarios • XXX • No. 163, p. 53. (Prae humidilate maxima ex parte evanida). CCXLVI. [1289. 30. Novembris]. Prefiça accipit a Dessa ad lucrandum libras • XX • de­nariorum uenetorum paruorum; et Martinus peliparius filius Iuanni sapatoris, habitator Jadere, ponit se pro predicto Prefiça fideiussorem. No. 164—165, p. 53 et 54. (Prima pars ita est evanida, ut non sit legibilis). CCXLVII. 1289. 30. Novembris. Die ultimo mensis Nouembris, presentibus Pelegrino de Kilaueça et Comme de Petrisce et aliis, Maria relicta condam Cibriani de Çançauatta, Jadartina, accipit ad naulum siue pensionem in domo sua de Pago tres miliaria (modios tria milia) de sale, a Cossa et Barte Saladinis, ciuibus Jadere, usque ad mensem Madii, pro libris * XXX • denariorum uenetorum paruorum. No. 166, p. 54. CCXLVIII. [1289. 30. Novembris] . Presentibus suprascriptis. (Haud facilis ad legendum, vi­detur agi de modus salis in Pago, ex nomine Barte [de Saladino?], inter partes eiusdem ac in No. CCXLVII.). No. 167, p, 54. CCXLIX. 1289. 1. Decembris. Comes Jaderensis deffinit litem de stilicidio aquae inter Dra­gosestram viduam Striloperce et Bogdanum condam Radišae. No. 168, p. 55. Breuiarium In Christi nomine Amen. Anno incarnationis eiusdem millessimo Bogdani * CCLXXXVIIII *, mense Decembri, die primo, indictione tertia, Jadere filii condam Temporibus domini Petri Gradinico incliti ducis Venetiarum; presentibus Radisci s. Petrogna de Pappo et Nicola de Vodcarra Jaderensibus et aliis. Cum coram nobis Martino Superanç, comité Jadere superius nominato et nostris iudicibus et curia, sedentibus more solito ad universorum placita audienda et diffinienda, questio uerteretur ex una parte inter Dragosestre uxorem condam Striloperce et ex altera inter Bogdanum filium condam Radisci, habitatoris Jadere, de stilicidio acque de muro de scala et porta et habitatorio, que sunt inter domos eorundem, que posite sunt in Jadera in confinio sancte Marie monialium. Quam vero questionem nos prenominatus comes cum nostris iudicibus et curia dimisimus ad determinationem Jacobi Çadulini nostri iudicis, qui etiam de questione illa sciebat ueritatem. Vnde ipse Jacobus Çadulinus, habita pote­state a nobis diffiniendi dictam questionem inter eosdem, intellectis et auditis questionibus, alegationibus et rationibus partis utriusque et uiso loco questionis, cognita veritate et

Next

/
Oldalképek
Tartalom