VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)

Strana - 138

138 Rigouig, nisi tantum una sexta pars terre ipsius et una tertia pars terre ipsius fuit condam Prodi de Streçça, quam habeo per incantum et aliam tertiam partem dicte terre vineate dicto Petriço de Forco tenui et laborari feci post mortem eiusdem predicti Cançi, comis­sarij ipsius, et postmodum ipsam tertiam partem dicte terre feci incantari circa menses octo, que Jacobo Cadulino per incantum extitit deliberata, ut manifeste apparet uno puplico instrumentu, scripto et completo manu condam Ludouisci sacri palatii notarii et [tjunc Jaderensis iurati, quod sie cernitur inchoari : In Christi nomine, anno ab incarnatione millesimo • CC • septuagesimo secundo, die nono intrante Aprilis, indictione quintadeeima et cetera ut in eo plenius declaratur ; et etiam ad ultimum instrumentum, qualiter dictus Jacobus Çadulinus eandem tertiam partem dicte terre mihi dedit et transactauit, cum omni iure suo; et alie superflue residue partes totius eiusdem terre superius termi­nate, fuerit pro pignore dicti Petri Rigouig et suprascripti Prodde, a quibus de eorum partibus partim puplice instrumenta emi et partim comutaui seu per comutationem habeo, vnde his de causis tibi non teneor respondere; preterea, offerro me probaturum, quod ego et dictus Prodde de Streça hane tertiam partem totius terre tenuimus assidue circa annos XL.; ideirco secundum statutum Jadere uobis non teneor respondere. Unde nos memoratus Comes, cum iudieibus nostris et curia nostra, premissa omnia et plura alia, que dicte partes hinc inde coram nobis in iudicio dicere, proponere, exponere, alegare, comprobare et ostendere uoluerint, diligenter audientes et inteligentes, partis utriusque rationes et uisis lectis et intelectis instrumentis omnibus, ab utraque parte produetis, ac auditis testifficationibus partium utrarumque, habitoque exinde consilio et deliberatione ad inuicem diligenti, unanimiter et concorditer per sententiam difflnitiuam dictum breui­arium incanti dicte tertie partis dicto Cosse a dicto Jacobo Çadulino traditum, cum omni robore ac uigore suo, eidem Cosse suisque heredibus et successoribus iure perpetuo confirmamus, conprobamus et ratifficamus ; prenunciatis autem comissarijs et eorum suc­cessoribus perpetuo exinde silentium imponentes; salua tarnen semper dicta sua contu­matia, tam in parte suprascripti Petri Rigouigi in terra superius expressa. Et sie super huius nostre sententie diffinitionem dedimus et constituimus in pristaldum Pai tum Bosaçi, Jaderensis curie tribunum ad omnia hec singula premissa taliter perconplenda ; que nempe omnia et singula prenotata ego dictus Paulus super animam meam testifficor uera esse. (Alto atramento : Anichilata de preeepto domini comitis; Cruce desuper obdtseta cassata). CLXVI. 1289, 18. Augusti. In Christi nomine Amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo octuagesimo nono, indictione secunda, mense Augusto die XIIII. exeunte, Jadere et cetera; presentibus Stephano de Meço de Venetiis, Gaudio Marini de Ancona et Pascale Crimani de Firmo, Micha de demente, Doninus Archiepiscopi et Johannes de Derse, ciues Jadere, vendunt Renaldo Mathie de Firmo, secutori domini comitis Johannis de Vegla, totum vnum lignum, cognominatum Sanctus Spiritus, stantem in portu Jadere, pro libris trecentis denariorum venetorum paruorum. No. 83, p. 30. CLXVII. 1289. 18. Augusti. Presentibus supradictis (No. CLXVI.), suprascriptus Renaldus fatetur, quod instrumentum, factum ipsi per Micham de Clémente et Doninum Archie­piscopi atque Johannem de Derse, de venditione totius ligni et sui et eorum pro medietate ;ognominati Sanctus Spiritus, factum est inter eos occasione cursariorum de Tergesto, non pro uenditione firma, sed per scaltrimentum ; unde ipsum instrumentum irittat et cancellat. No. 84, p. 30. CLXVIII. 1289. 18. Augusti. Presentibus suprascriptis (No. CLXVI.). Suprascripti Micha et Doninus committunt suo socio, dicto Johanni de Derse, ad faciendum quidquid ipsi melius

Next

/
Oldalképek
Tartalom