VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 95
'95 CLXVI. Item, nobilis eiusmodi de emptis centum cabelis salis unum, ciuis de septuaginta unum et inquilinus communitate non donatus de quinquaginta unum ducatum aerario exponat. CLXVII. Item, nobilis, ciuis et quicunque alius uinum emens tarn ad bibendum quam uendendum de singulis barillis dabit tres solidos. CLXVIII. Item, de illius bonis tarn mobilibus quam immobilibus confiscatis, qui periurio commisso contra caesaream maiestatem peccauerit, tertia pars aerario inferenda. CLXIX. Item, si coram iudicio alter alterum iniuriauerit, punietur sex libris. CLXX. Item, omnes praenominatae mulctae alij que reditus aerario communi addicti debent in cistam tribus seris munitam reponi clauiumque una a iudice, altera a nobili et tertia a ciue ad id deputato custodiri debent. CLXXI. Item, hi tres singulis ternis mensibus debent rationem reddere de reditibus et factis expensis. CLXXII. Item, omnes expensae exinde faciendae debent cum consensu domini nostri capitanei fieri et sine eius scitu nihil quicquam expendi, unusquisque enim dominus capitaneus erit patronus et defensor communis aerarij ad auertendum, ne pecunia a custodibus in proprium commodum consumeretur eaque sibimet ipsis et non communitati utilitatem acquirerent. CLXXIII. Item, nulla cxpensa débet fieri, nisi quae fiât ad conseruandam et propagandam authoritatem ac utilitatem totius communitatis. CLXXIV. Item, de hisce communibus introitibus annuente domino capitaneo illis, qui a Turcis capti et pro libertate lythrum pacti sunt ad cauendum, ne diutius in carceribus detineantur uel ulterius uendantur, mutuo dari potest, dummodo postea mutuum restituant interimque communitati idonee caueant. CLXXV. Item, omnis qui actionem coram iudicio siue extra castellum siue in castello uentilandam habet, per procuratorem defensionem suam débet proponere, propter metum enim clamoris et rixarum prohibitum est, ne aliquis suam causam ipsemet defendat. CLXXVI. Item, cum ciuitas Segniensis ab antiquissimis temporibus omnimodam iurisdictionem in ciuiliter et criminaliter delinquentes, exceptis militibus militanter peccantibus, habuerit, ideo in condemnatum reum ad mortis aut aliam poenam subeundam hoc in loco et non alibi débet executio fieri. CLXXVII. Item, nobiles et ciues Segnienses plerique nomen suum militae dant, igitur si peccant in militia, ratione primae instantiae coram capitaneo debent accusari et non statim instantia ad dominum generalem deferri, ut hoc antiqui et consueti moris est. CLXXVIII. Item, duobus hostibus, nempe Venetis et Turcis, Segnienses sunt obiecti, propterea conclusum est, ut sub poena capitis nullus Segniensium, siue miles siue non, siue no-