VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 82

82 prouentibus, conducentibus ab inde super animalibus eorum et de omnibus et quibus­cunque suis mercantijs soluentibus decimam seu aliud tributum, tarn ad portam quam ad mare ; de blado, de quocunque quod emerent causa conducendi extra per mare, teneantur et debeat unusquisque nobilis soluere dacium debitum, saluo si emerent causa mittendi laboratoribus suis. • V. ... ' • ' • Item statuerunt et ordinauerunt, quod quilibet nobilis de Segnia sit liber et exemptus a solutione cuiuscunque datij animalium, quae conduceret tarn per mare quam per terram, saluo datio aliquo et consueto macelli seu becariae, quod est quatuor solidos cum dimidio. Pariter pro quolibet armento pro quolibet animali minuto denarios quatu­ordecim et pro quolibet agno seu capreto solidum unum, quod dacium quidem unus­quisque nobilis débet soluere ad macellum. VI. Item statuerunt, quod nobilis de Segnia possit uendere suos proprios equos sine solutione tergouinae aut alterius tributi maris; de equis aut alijs emptis causa reuen­dendi, teneatur soluere dacium et consuetam gabellam sicut alij. VII. Item statuerunt, quod nobilis de Segnia nullus teneatur aliquid soluere de suo uino proprio, quod conduceret de extra nec de uino forensi, uidelicet Marchiano aut de Ramandiola, quod uellet pro usu domus suae; de uino autem forensi, quod aliquis no­bilis conduceret Segniae causa mercandi, teneatur et debeat soluere dacium consuetum et prout alij soluunt, saluo et quod de octo star non teneatur sed liber et exemptus sit. VIII. Item statuerunt, quod si aliquis nobilis de Segnia emeret aliquam domum, uineam aut aliam possessionem ab aliqua persona priuata, ipsa possessio débet esse libéra sicut alia bona nobilium Segniae, et si nobilis aliquam uenderet possessionem alicui populari uel alteri priuatae personae, dicta possessio débet effici tributaria pariter cum alijs bonis emptoris. IX. Item statuerunt et ordinauerunt, quod unusquisque nobilis de Segrria possit con­ducere cuiuscunque quantitatis et mensurae ligna et arbores usque ad quatuordecim passuum longitudinem inclusiue et etiam remos usque ad longitudinem quatuor passuum cum dimidio inclusiue super boues eius. Abinde uero sit in uoluntate dominorum. X. Item statuerunt et ordinauerunt, quod nullus nisi nobilis possit tenere boues ad tiram sub poena librarum quingentarum paruarum pro quolibet contrafaciente et quo­tiens fuerit contrafactum, saluis illis, qui sunt consueti tenere boues ad Vlacham et ho­minibus de Prochicho et Supanichum ac Climnice, qui propter consuetudinem remaneant ad uoluntatem dominorum. XI. Item statuerunt, quod nullus nobilis audeat habere in socium aliquam priuatam personam populärem siue forensem sub poena librarum quingentarum paruarum, quod quilibet contrafacientes et quoties fuerit contrafactum. XII. Item statuerunt, quod nullus possit emere lignamina ab alienis magistris scripta sub poena librarum viginti quatuor, pariter quam incurrat tam ille, qui émit, quam ille, qui uendit toties quoties contrafactum fuerit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom