VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 22

22 1342. Veglae, 5. Octobris. Ganus, filius quondam Bellammame, tenetur annuatim dare conventui sancti Francisci de Vegla pro quodam neresio in con­trata Nanglori, prope vineam Deodati de Cramagla et aput neresium judicis Nicolai de Bella et iuxta viam publicam, sibi livellatum per quosdam fratres et filios quondam Petri dicti Rayge, medietatem olei fiendi de veteribus oliva­riis et modium unum boni musti. 1342. Veglae, 5. Decembris. Actum in platea coram et prope domum Bi­celli, coram domino Nicoletto, vicecomite, praesentibus Proddo, filio quondam judicis Francini, atque Thomaso, dicto Giramonte, et aliis ad haec convocatis specialiter testibus et rogatis. Menchus, Joannes, dictus Subi, Petrus, Quirinus et Blovigna, fratres et filii quondam Petri, dicti Rayge, concesserunt, dederunt et pro certo affictu et redditu infrascripto perpetuo locaverunt Ganno, filio quondam Bellammame, recipienti pro se et suis heredibus ac successoribus, quendam neresium, situm in contrata Nanglori, prope vineam Deodati de Cra­maglia et apud neresium judicis Nicolai de Bella et iuxta viam publicam. Et hoc ideo, quia e converso dictus Gannus nomine affictus et redditus posses­sionis eiusdem promisit per se et suos heredes ac successores diacono Joanni, filio quondam Negovani, Veglensis ecclesiae canonico et imperiali auctoritate notario, ex voluntate et consensu praedictorum et singulorum omnium: Menchi, Joannis, dicti Subi, Petri, Quirini et Blovignae nomine et vice conventus fratrum Minorum de Vegla et pro ipso convento seu loco dare et déferre ad dictum con­ventum sive locum eorundem fratrum vel gvardianum nomine eorum omni anno, tempore universo, medietatem totius olei facti tantummodo de olivariis veteribus, quod habebitur ex nunc inante ex dicto neresio et post annos quatuor proxime futuros annuatim tempore novo modium vini boni musti. Hune contractum scripsit, publicavit et corroboravit notarius Joannes, filius quondam Negovani, canonicus ecclesiae Veglensis. 1350. Veglae, 10. Octobris. Bartholus, filius quondam Andreae de Car­sagno, dédit, tradidit et donavit Mancho, filio quodam Sabatu dicti Grusati, duas petias terrae, positas in contrata ecclesiae sancti Michaelis de capite cam­porum, quarum terrarum donatarum una vocatur gurgus Ascipi et alia Favillus, et hoc pro contradono librarum sex denariorum Venetorum parvorum, quas ipse Bartholus ab ipso Mancho confessus fuit se integre suscepisse. 1351. Veglae, 7. Martii. Vidennus, filius quondam Nicole de Subenna, dédit, tradidit et donavit tanquam procurator Schymose de Boccho, praesen­tibus Stephano de Volaro atque Paulo, quondam Cude Ivanni, Mancho, filio quondam Grussati, duos gurgellos, positos in contrada Lacus Viatoris, unum parum remotum ab altero, quadam tarnen crusta mediante, qui gurgelli sunt apud quandam terram ipsius Manchi, apud viam publicam et apud gurgellum dictum Deboch. 1363. Veglae, 12. Martii. Actum in curia hospitii Andreni, filii Dominici dicti Baruso, quondam Mathei de Qualissio, coram Quirino, quondam Baune de Marino, dominorum comitum Veglae judice, praesentibus magistro Dominico, quondam Videnni de Cela, presbytero Matheo ac Blasio diacono, canonicis Veglae et aliis ad haec convocatis specialiter testibus et rogatis. Cum Clara de

Next

/
Oldalképek
Tartalom