VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 232

232 §• 6. Commissio regia in Croatia. Quo tempore commissarii regii ad Croatiam moverunt, militia banalis Zagrabiam evocata est mandatis, quae negotium exposcat, praesto adfutura. In campi planitie templo S. Petri adsita, tentoriis defixis consedit. Sub initium Mai advenit praeses commissionis excellens dominus comes Michael ab Althan, insulae Muraköz dominus, cum sociis consiliario Millerstorff Bohemo et Hungaro Pechy regni protonotario, ac Ladislao Bistriczey commissionis actuario, quibus ex regno Croatiae additi sunt protonotarius Naissich, et consiliarius Joannes Jurssich, capita consensuum sede in aula episcopali. Examen tumultuantium sine mora inchoatum est, quorum ingens numerus Martii et Aprilis decursu comprehensus et in carceres comitatus dejectus deti­nebatur; examini sistebantur per milites ad S. Petrum excubantes; singulis enim diebus mutando vices, ad imperata commissionis una cohors cum suo vexillifero et centurione adesse debuit. Intra brève tempus ultro 50 ex rustica plèbe, qui minus noxii aut coacti tumultuantibus se adjunxerunt, ad casas suas remissi sunt stipe etiam donati. Ex corrifeis non nulli extremo supplicio affecti sunt, alii ad laborcs publicos condemnati, alii fustuario mulctati. Franciscus autem Domianich in Tyrolim ad perpetuos carceres abductus est. Benignitatem com­missionis nemo satis depraedicare potuit, qua ita fracti sunt seditiosorum animi, ut principis dementia nunquam se abusuros sancte polliciti fuerint. At non ita mitis sententia lata est in eos, qui militiae regnicolari ad de­fensionem patriae eductae praeerant, immoderatione eorum querulis libellis palam commonstrata et a principe damnata decretum est, ut a dignitatis suae gradu omnes deturbati damna illata ex asse compensent. Exauthoratus est igitur vice­banus Rauch et in ejus locum Naissich suffectus. Spoliatus supremi comitis honore Josephus Raffay, dominum Joannem Jurssich nactus successorem, et sie cum aliis actum. Singulis autem pro ratione spoliorum inique abreptorum restitutio in pa­rato aere dictata. Dominus Raffay tria millia florenorum coactus est numerare, cui paulo post ad animi aegritudinem calculi accessit dolor, nec quidquam proficiente diuturna, quam Graecü habuit curatione, tumulum denique Zagrabiae reperii, relicto omnibus exemplo, quam infeliciter yiis non usitatis et per op­pressionem plebis divitiae conquirantur. Commissio regia militaris Canisiae. Agitata occultis conjunetionibus consilia confinariorum Crisiensium in Generalatu Varasdinensi, quae rusticae in Croatia plebis audaciam non parum promoverant, placuit Majestati Regiae ad examen revocare et diligenti rerum persecutione mali radićem detegere. Negotio huic authoritate regia praefuit comes Nayperg, qui totum Maium et Junium hujus ipsius anni 1755. in ejusmodi discussione transegit. Citati rebelles seu officiales seu gregarii, qui comparare abnuerant, per ipsos alios

Next

/
Oldalképek
Tartalom