VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 224

224 21. Anno 1453. 18. Aprilis. Koprivnicae. Coram magistratu civitatis Kapronczae, Georgius Saffar quasdam terras suas Valentino Thibulcoicz vendit. Nos Thomas Bradachicz iudex, iurati et vniuersi ciues de Kaproncza, memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod nobilis vir Georgius Saffar cum prouida et honesta domina Illeng vocata matre sua ab vna, parte vero ex altera prouidus vir Valentinus Thibulcoicz socii et conclues nostri, coram nobis personaliter constituti, iidem Georgius Saffar cum iam dicta matre sua dixerunt et confessi sunt oraculo ipsorum viua voce in hunc modum, quomodo ipsi quasdam terras eorum arabiles ad viginti qua­tuor dietas, sitas et habitas pênes viam publicam que vocatur Jazwinscak ac prope Paualmam, et pênes terras Dyonisii institoris, et hoc a parte meridionali, ex alia videlicet a parte aquionali (sic) similiter via tendens communis, ex consensu et permissione vicinorum et commetaneorum suorum pro triginta duobus florenis dixerunt et fassi sunt prefato Valentino vendidisse et ab eodem plenarie habitis et receptis. Ymmo dederunt et vendiderunt coram nobis sibi et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus et posteritatibus vniuersis iure perpetuo et irreuocabiliter tenendas, possidendas pariter et ha­bendas. Littere vero si que antique temporum in processu per quospiam pre­sentarentur, hee sint casse et vane in omnibus earum viribus cariture. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam présentes litteras nostras pendenti sigillo nostro fecimus consignandas. Datum in dicta Kaproncza feria quarta proxima ante festum beati Georgii martiris, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo tercio. Originale membraneum cui dependet zona sericea rubri albi et viridis co­loris sine sigillo, in archivo familiae olim comitum Ratkay fasc: K. K. Nr. 24 nunc in archivo regnor. Croat., Slav. et Dalmatiae: Documenta medii aevi. .22. Anno 1459. 21. Februarii. Budae. Mathias rex Hungariae etc. libertates civitatis Kapronczae confirmât. Relacio Gasparis Bodo magistri dapiferorum. Nos Mathias dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Memorie commendamus tenore presencium signiflcantes quibus expedit vniuersis, quod nostre maiestatis venientes in conspectum fidèles nostri dilecti, honorabilis ma­gister Blasius presbiter predicator ac circumspectus Stanislaus iudex et nobilis Emericus de Brezthowcz ciues et inhabitatores ciuitatis nostre Kaproncza, suis ac vniuersorum ciuium et tocius communitatis eiusdem ciuitatis nostre Ka­proncza nominibus et in personis, exhibuerunt et presentauerunt nobis quasdam litteras condam serenissimi principis domini Sigismundi dei gracia regis Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. predecessoris nostri felicis recordacionis sub suo dupplici et autentico sigillo, quo vt rex Hungarie vtebatur priuilegialiter confectas et .emanatas, continentes in se et confirmantes tenorem quarundam litterarum olim

Next

/
Oldalképek
Tartalom