VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 174

174 S. 'Anno 1355. 27. aprilis. Budae. Margaretha ducissa Slavoniae castellanis suis de Kapruncha, cives eiusdem civitatis in eorum juribus et libertatibus conservare mandat. Margaretha dei gracia tocius Sclauonie, Croacie et Dalmacie ducissa, fideli suo Ladislao filio Petri castellano de Kapruncha nunc constituto et aliis castellanis pro tempore in eodem Castro constituendis salutem et graciam. Nunc­ciauerunt nobis vniuersitas ciuium et hospitum nostrorum de Kapruncha quod vos contra lihertatem eorum, quam dominus Stephanus dux condam thoralis noster ipsis contulisset, ac contra eorum consuetudinem ipsos nimium molesta­retis, ita quod siluas et feneta, que prius et ex antiquo vsi fuerunt, vti ipsis non permitterctis, eos fréquenter prohibendo de eisdem. Cum igitur dicta ciuitas Kapruncha ita sicut ipsum castrum nostra fore censeatur, et ob hoc ipsos in eorum libertatibus velimos conseruare, fidelitati vestre firmiter et districte-pre­cipiendo mandamus quatenus dictos ciues et hospites nostros de Kapruncha in eorum libertate quam ipse dominus dux, dominus noster ipsis dedit et con­tulit pacifiée permittatis et eos contra dictam libertatem ipsorum de dictis siluis et fenefis prohibere non audeatis et non presumpmatis. Datum Bude feria se­mo cunda post festum sancti Georgii martiris, anno domini M 0 . CCC. quinqua­gesimo quinto. Originale in char ta. A ter go appressum cigillum rubrae cerae. In cal ce nota: „Litera super situa et prat i s Margarethe consortis Stephani ducis, mandans eosdem (sic) ciuitatem Kaproncha in eorum iuribus conseruare." In archivo lib. et reg. civitatis Koprivnicae. 6. Anno 1356, 4. decembris. Ludovicus Hungariae etc. rex civitati Kaprunchae insignes libertates et iura confert. Lodouicus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Comanie Bvlgarieque rex, princeps Sallernitanus et honoris ac montis sancti Angeli dominus, omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris presen­cium noticiam habituris salutem in omnium saluatore. Regie speculacionis et solicitudinis esse débet ipuigilare subditorum remedio et quieti et eos prosequi ampliori munificencia gracie specialis, vt tanto i 11 i ex fidelibus fideliores et de­uoeiores se exhibeant ex deuotis quanto pociori libertatis beneficio ex regalis prouisionis dono, eos contigerit gratulari. Proinde ad vniuersorum noticiam harum série volumus peruenire, quod nos volentes ciues et hospites nostros fidèles de Kapruncha, vt ipsi fidelitate et eciam numerositate augeantur ad instar aliarum ciuitatum nostrarum regalium capitalium, libertatibus et graciis regiis decorare. Ad instanciam eorundem humilem et deuotam, libertates infra­scriptas, quibus eciam inter ceteras, ciuitas nostra Grecensis a tempore funda­cionis eiusdem est gauisa, duximus eisdem concedendas, ita vt amodo impo­sterum, dicta Kapruncha tamquam libéra et capitalis ciuitas regalis censeatur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom