VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 120
120 predictus] Radoscius per predictum dominum comitem fuit positus in tenuta et in pacamento occ(asione) cuiusdam terre de sco . . . . , quam ipsa Prodana uendiderat patri dicti Radoscij et sibi Radoscio eius filio per alios abstuljerat). Vnde iste presbiter Dobre successor ipsius Prodanae eam excalopniare non ualebat et sic incandando dictas p|ossessiones], presentauit se'Simeonus filius condam Malçuffi habitator Jadere, daturus de dictis possessionibus libras ' CHI • denariorum venetorum paruorum, que erant dampnum dicti Radoscij, et de modo in antea dictas possessiones, per plateas Jadere in locis consuetis alta uoce pronunçiando per vnum mensem et plus, incantaui (sequentia ommittuntur, nam sunt fere eadem ut in No. CXXIX.) — — contradictione, pro predictis denariis, quas ipse Radoscius dedit integre et gersoluit, et ut in carta fieri débet. CXXXIL 1289. 3. Augusti. Die tertio intrante Augusti, presentibus presbitero Bribislauo sacerdote sancti Petri noui et Andrea de Raua, Stanco caligarius filius condam Tolisci vendit Stanco caligario genero Dominici de Gestina totam nonam partem sibi pertinentem de Çudecca de domo tabularum, calderia finis, mastellis et omnibus aliis habentiis et pertinentis, pro libris quindecim denariorum paruorum, i. e. nonam partem çudçe positae extra portas Jadere. No. 47, p. 17. CXXX11I. 1289. 3. Augusti. Presentibus Paulo de Bosaco et Domine de Bolesce, Damianus filius condam Radogosti de Nona recipit ad affictum et naulum a Georgio filio condam Gresanni clobuçarii ciue Jadere, totam vnam barcam cum omnibus suis corredis, stantem in portu Jadere, pro libris decem denariorum paruorum, persoluendis pro uno quoque mense, dum ipsam tenuerit, ad omnem eius fortunam maris et gentis, saluo tarnen ad totam suam fortunam et periculum illorum de Tergesto et omnium de illa parte Istrie. No. 48, p. 17. CXXXIV. 1289. 3. Augusti. Presentibus Paulo de Bosaco et Micha de Mataffari, Pribidugus Boletig de Pago affictat hinc a festo sancti Michaelis mensis Septembris nuper venturo usque ad annos tres, a Domine de Bolesa ciue Jadere, centum bestias natas et nutritas in insula Pagi, de quibus sunt due partes pecudum et tertia caprarum et quarta pars de paruis et tres partes magnarum pro pretio annuatim librarum X' denariorum venetorum paruulorum. No. 49, p. 17. Dr. Luka Jeiić. (Nastavit će se.)