VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 115
115 eam possint a dicto Bogde et ab heredibus suis petere et requirere ; et si dictus Bogde excalopniationem poneret, ab ipso etiam excalopniatatore ipsam requirere; et si in alterius damnationem quam ipsius Bogde, dicta terra inveniretur vel aliqua pars, ipse Bogde simul cum supradictis consortibus suis ipsam terram possit et debeat petere; et quidquid lucrati fuerint, inter eos dividatur, ut continetur in carta divisionis, facta manu Ludovisci sacri Palatii notarii et Jadrensis jurati, que sic incipit : In Christi nomine Amen. Anno ab incarnatione eiusdem millesimo • CC ' septuagesimo primo, indictione quinta décima Jadere, die quinto exeunte Ianvario et cetera. Item quod omnes iste predicte, Stana et Brana atque omnes heredes condam dicti Stephani de Furmino cum suis heredibus et successoribus, temporibus vniversis non ualcant neque possint a dicto Bogde et ab heredibus siue successoribus suis petere aliquid de blado siue reditibus aliquibus, quos idem Bogde hucusque habuisset et recepisset de terris inuentis plus de parte sua, quas ipse Bogde de dicta villa tenuisset; ipse vero Bogde ab eisdem de predicto blado et reditibus in se receptis per nostram sententiam sit liber et absolutus. Et sic super huius nostre sententie diffinitionem dedimus in pristaldum Micham Martinuscij iudicem nostrum ad hec omnia et singula prenotata totaliter perconplenda. Et ego dictus Micha pristaldus predicta omnia esse uera testifficor in salutem anime mee coram testibus suprascriptis. CXXIII. 1289. 1. Augusti. Deša Jadertina vendit genero suo Marino quondam Tolmeri unum derrum in confinio S. Barbarae in territorio Nonensi. No. 40, p. 13. Eodem die (No. CXXI.) presentibus Damiano de Figasolo et Dabrane filio condam Andrée Veglesani. Fateor ego namque Dessa filia condam Iuanni Casse, quoniam vendo vobis quidem Marino filio condam Tolmeri [et . . . .] bune conjugibus, dilectis genero et filie mee, totum unum meum derrum de gonais tribus [cum dijmidio co(mun)is, positum in territorio None in contrata sancte Barbare: de borea apud vineam Dragani Nonesi[s| et de quirina apud vineam Pribici et de austro apud vineam Radini fratris Krisane, cum omnibus suis certis terminis, habentiis et pertinentiis tam subtus terram quam supra terram, amodo cum omnimoda potestate de ea faciendi omnem vestram voluntatem et utilitatem et vestrorum heredum successorum libère et perpetuo, nullo contradicente, pro libris • IUI • denariorum uenetorum parvorum, pleniter a te receptorum; ut in carta fieri débet. CXXIV. 1289. 2. Augusti. Marsilius de Artona obligat se Blasio quondam Benki de Vegla barcam vini, empti ab ipso, Veglam conducendi, ad proprium periculum maris et piratarum Almissanorum et Tergestinorum tantum. No. 41, p. 41. Blascij Benni Die secundo intrante Augusti, presentibus Damiano de Milide Vegla n. s. gosto, Madio Mauri de Muto et Simeone filio condam Prodane Jadrensibus et aliis. Fateor ego namque Marsilius filius condam Marsilij de Artona, quoniam in me plene habui et in me recepi integraliter hic in ciuitate Jadera, a te quidem Blascio filio condam Benni de Uegla libras CL. denariorum venetorum paruorum in pecunia numerata, pro quibus denariis, a me plene