VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 111

111 quibus expedit uniucrsis: Quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, tum vero pro commodo et utilitate dictorum regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclauoniae no­strorum, adeoque prudentum et circumspectorum iudicum et iuratorum caete­rorumque uniuersorum ciuium et inhabitatorum ac totius communitatis liberae ac regiae ciuitatis nostrae Segniensis, ad eandem itaque ciuitatem praeter ordi­narias nundinas, ex annuentia et speciali priuilegio diuorum quondam Hungariae et partium ei annexarum regum, praedecessorum nostrorum felicis reminiscentiae, ibidem circa festum sancti Georgij, militis et martyris, hactenus celebrari solitas, unas alias libéras nundinas seu forum annuale liberum in festo dedicationis sancti Michaelis Archangeli alijsque diebus ipsum diem festiuitatis immédiate praecedentibus et subsequentibus, ad id utpote aptis et sufficientibus, omni anno omnino sub ijsdem libertatibus et praerogatiuis, quibus nundinae seu fora an­nualia libéra aliarum liberarum ciuitatum nostrarum aut oppidorum et villarum celebrantur, perpetuo celebrari gratiose duximus annuendum et concedendum ; ita tarnen, ut ijdem ciues prouentus ab huiusmodi binis nundinis prouenieates in bonum et conseruationem exolutionemque judicum et officialium eiusdem ciuitatis nostrae Segniensis conuertere possint et debeant. Imo annuimus et con­cedimus praesentium per vigorem absque tarnen praeiudicio nundinarum seu fororum annualium liberorum aliorumque quorumeunque locorum circumuici­norum. Quocirca vos uniuersos et singulos mercatores et institores ac forenses homines et viatores quoslibet harum série assecuramus, affidamus et certificamus, quatenus ad praedictas nundinas seu forum annuale liberum per nos in prae­mentionata ciuitate nostra Segniensi modo praemisso perpetuo celebrari com­missum et concessum, cvm omnibus mercantijs rebusque et bonis uestris libère, seeufe et absque omni pauore seu formidinc personarum rerumque et mercan­tiarum vestrarum veniatis, properetis et accedatis, peractisque ibi negotiationibus uestris omnibus iterum ad propria aut alia, quae malueritis, loca redeatis saluis semper personis atque rebus uestris sub nostra protectione et tutela speciali per­manentibus. Et haec uolumus per fora et alia loca publica ubique palam facere proclamari. Praesentes autem, quas secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communiri fecimus, post earum lecturam iterum reddi uo­lumus et iubemus praesentanti. Datvm in ciuitate nostra Vienna Austriae, die vigesima tertia mensis Februarij, anno domini millesimo sexcentesimo quinqua­gesimo secundo, regnorum nostrorum Romani decimo sexto, Hungariae et re­liquorum vigesimo septimo, Bohemiae vero anno vigesimo quinto. Ferdinandus m. p. Georgius Szelepcheny m. p., episcopus Nitriensis. Andreas Ruthkay m. p. Anno domini millesimo sexcentesimo quinquagesimo tertio, die vigesima quinta mensis Augusti, in libéra ac regia ciuitate Montisgraecensis Zagrabiensis praesentes literae collationales sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis, do­mini, domini nostri clementissimi, in publica et generali uniuersorum statuum et ordinum regni Croatiae et Sclauoniae congregatione exhibitae sunt et accep­tatae, nemine contradicente. Ioannes Zakmardi de Diankoucz, protonotarius regni m. p. Sigillum pendens e filo sericeo rubri, flavi, caerulei et albi coloris. Autographum membraneum 'sub nro. XXII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom