VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)
Strana - 88
88 Pavao III. Marko Pavao IV. Petar Mikač Jakov t 1456. Ivan Grgur Nikola Gjuro Ivan P e r a n s k i Peranski 1408. Zagreb, 25. listopada. Nos Capitulum Ecclesie Zagrabiensis memorie comendamus tenore presentium significantes, quibus expedit vniuersis. Quod constitutis in nostri presentiam magnifico Petro, filio condam Pauli, filii condam Georgii comitis de Zrin ab vna, parte ab altera egregio Jacobo filio condam Pauli de Briberio de génère Subich, propositum extitit nobis per eosdem ministerio viueuocis eorum pariter et confessum : Quod quamuis ipsi proximi inuicem existunt patrueles, ne ergo deineeps possessiones, castra, castella, predia et alia queuis bona eorum mobilia et immobilia, per eosdem quoquo modo aquisita et infuturum aquirenda, per defectum aut non defectum hcredum eorundem in alios quosuis in proximos homines et personas cuiusuis sexus modo venditionis, inpignorationis, ascriptionis, alienationis, testamentarie legationis, permutacionis aut nomine concambii vel alieuius dotis reeeptionis et alio quouis titulo deuolui et condescendere possint et valeant, non vi uel fraude aut qua dolositate vel ficticia, sed bona liberaque et spontanea in se habita voluntate, laudabilem et deo placitam adoptiuam desuper proximitatem eorundem talem inter se perpetuo assumpserunt et ordinauerunt fraternitatem, voluerunt nichilominus et vnanimi voluntate invincem consenserunt coram nobis : Quod primo dictus Petrus comes, duo castra sua Zryn videlicet et Pedel nuneupata, in comitatu Zagrabiensi existentia, cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis ad eadem spectantibus et pertinere debentibus, prelátus quoque Jacobus, filius Pauli, totales possessiones et portiones suas possessionarias in predicta Briberio, etiam Chahovichy, Lubarczy, Vinischa, Sasinch, Jarane magni et Jarane parui, Skoluza, Rahte, Grabrovacz, Jazlyna, Loboye, Zrapal, Byllo, Malinovacz, Cerane magni et Cerane parui, Wksichy, Hraschevichy, Dubravicza, Podrepach, Podhom, Calarino, Blissane, Kyztane, Nunychy, Lissane, Hlymlane et Zmredechicza vocatas, in comitatu de Luka existentes et habitas, similiter cum omnibus ipsarum possessionum et portionum suarum possessionariarum supradictarum vtilitatibus et pertineneiis vniuersis, simul et mutuo ac invicem adiungendo et nichilpenitus pro sc aut quibusuis aliis personis reservando, hoc expressato : quod si quem ipsorum videlicet Petri comitis Zriny et Jacobi filii Pauli de predicta Briberio, absque heredum solacio, quod absit, ab hoc seculo contingerit decedere, extunc prefate possessiones, castra, castella, predia et alia queuis bona mobilia, ut prefertur et immobilia partium predictarum cum omnibus vtilitatibus et pertineneiis earundem, ad eorum alterum videlicet superstitem et cum herede remanentem in perpetuo remanere devoluique et condescendere debeant et teneantur possidenda, tenenda, fruenda et habenda, ad quod se partes predicte firmiter obseruandum coram nobis obligauerint. In cuius rei testimonium firmitatemque perpetuam présentes conces-