VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)
Strana - 56
56 Nos Petrus archidiaconus ecclesie zagrabiensis, venerabilis in Christo patris et domini, domini Stephani episcopi ecclesie eiusdem vicarius in spiritualibus et temporalibus generalis. Significamus tenore presencium, quibus expedit universis. Quod cum ad eiusdem domini nostri episcopi accedens presenciam vir nobilis, magister Petrus, filius Martini de Rakonok, dioecesis zagrabiensis, exposuit : quod ipse in quadam possessione sua Chehy vocata, ultra fluvium Zaue in campo zagrabiensi habita, in dicto archidiaconatu existenti, cappellam ligneam in loco pro divinis exercendis inibi congruo votive construi fecisset et edificari, asserens et exponens, quod populi in eadem existentes licet aliquando ad ecclesiam sancti Emrici processionalem de Zagrabia, et aliquamdiu ad ecclesiam sancti Georgii martiris de Odra, per eiusdem populi variacionem et temporum incongruitatem, veniebant, ex quo eciam quia supradicte ecclesie parochiales a populo predicto et possessione Chehy in magna distancia habebantur, itaque iidem populi de Chehy aliquando ex aquarum inundacione, aliquando ex frigorum indensitate raro vel nunquam ad ecclesiam ad audiendum et participandum divina accedere poterant comodose, sacerdos eciam, qui eis vel eorum kathecumenis aut eciam infirmis divina aministraret, propter distanciam longam et magnam ad eosdem accedere non valebat, ex quo quam plures parvuli seu pueri sine sacramento baptismi, nonnulli eciam infirmi absque confessione et communione corporis Christi et sine unccione sacra decedebant; supplicans eidem domino nostro episcopo humiliter et devote, quatenus sibi et dictis suis populis de Chehy super premissis de remedio provideret oportuno, ut dictam cappellam consecrari et dedicari facere ac cimiterium eidem concedere pro tumulandis corporibus mortuorum ac eidem cappelle parochiam congruam et conpetentem limitáré, concedere, in eandemque cappellam sacerdotem, quem idem magister Petrus vellet assumpmere et in eadem conservare annuere dignaremur. Verum quia idem dominus noster episcopus, volens de circumstanciis et statu premissorum cercius experiri, ne alicui predictarum ecclesiarum parochialium in preiudicium in hac parte generetur, nobis commiserat, nosque eorum arduis serviciis eiusdem domini nostri episcopi extiteramus prepediti, commiseramus vice nostre persone honorabili et discreto viro domino Johanni, archidiacono de Vasca et canonico zagrabiensi, et domino Desew, sacerdoti rectori ecclesie sancti Marci de Gerech, vices nostras gerenti in archidiaconatu nostro predicto, ut predicta perficerent et ad effectum deducerent juris ordine observato. Qui scilicet domini Johannes archidiaconus et Desew vicearchidiaconus noster ad nos venientes, nobis certitudinaliter retulerunt, quod predictus populus de Chehy scandala predicta paciebatur racione premissorum et quod omnia premissa sic se habebant, prout superius sunt expressa, et quod absque gravi dampno et detri-