VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 39

39 (6) hereditario contulimus perpetuis temporibus possidendam, tali pactionis interveritü, quod prenominatus comes in exercitu serenitatis nostre, infra (7) limites regni cum decem loricis in reconpensatione suscepti beneficii nobis asistat. Extra regnum vero cum quatuor loricis nobis serviat, (8) tali tarnen tempore citatus veniat, in quo exercitus chroaticus ex precepto regio universaliter ad exercitum fuerit convocatus. Sub hac quoque (9) conditionis forma includere decrevimus, quod si iam dictus comes absque proie ingrederetur viam carnis universe, unus ex filiis (10) fratrum ipsius, eodem conventionis modo observato, sub nostre serenitatis dominio terram tranquille possideat et quiete. Preterea vo­(11) lumus et regia auctoritate decernimus, quod omnes homines de terra illa nullius iudicio assisiére teneantur, nisi proprii domini ; tarnen si banus (12) in eadem terra presens fuerit. quamdiu presens fuerit, iudi­candi habeat potestatem, sed alias eos determinari non faciat, verumtamen (13) dominus eorum si de hominibus suis adversariis eorum iusti­tiam facere voluerit, et querela ante banum peruenerit, pro hominibus suis ante ba­(14) num in solo tali casu teneatur respondere. Si autem sepedictus comes cum tot loricis, quot in conventione suscepit se exhibi­(15) turum, ad exercitum nostrum non venerit, et constiterit sere­nitati nostre, per pigriciam aut per incuriam et negligentiam factum esse, ad (16) proximum sequentem exercitum duplicatis loricis accédât; vel quot ex loricis defuerint, in alio exercitu totidem recompenset. (17) Ut igitur hec nostre donationis pagina perpétue firmitatis robur obtineat, et quod nulli liceat eidem donationi quicquam (18) subtrahere, aut imminuere, imaginis nostre in aurea bulla impressione fecimus communiri. Datum per manus magistri Ka­(19) tapani albensis prepositi, Hungarie cancellarii. Anno ab incar­natione domini millesimo centensimo nona­(20) gesimo tercio. Venerabiii lob strigoniensi archiepiscopo exis­tente. Saulo colochensi archiepiscopo. Kalano quinqueeccle­(21) siensi episcopo et eodem Dalmatie atque Chroatie gubernatore. Crispino senadiensi episcopo. Dominico zagrabiensi episcopo. (22) Mog palatino comité et eodem baachiensi. Dominico curiali comité et eodem budrigiensi. Andrea comité de (23) Suprun. Both comité de Bihor. Fulcone comité de Wosvvar. Machario comité de Zaunuk.

Next

/
Oldalképek
Tartalom