VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 28

lazi u posjedu velikog župana županije belovarsko-križevaćke g. Dr. Mi­lutina pl. Kukuljevića u Belovaru glasi doslovce ovako : Commissio propria domini regis. Wladislaiis dei gratia Hungarie, Bohemie, Dalmatie Croacieque rex etc. nec non marchio Morauie, Lucemburgensis et Silesie dux ac Lu­sacie marchio etc. Memorie comendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis. Quod nos considerata fidelitate fidelium nos­trorum Ioannis Saccij, ciuis et cancellarii moderni ciuitatis nostre Seg­niensis, ac Bernardini Bassanique filiorum eiusdem per eos imprimis sacre dicti regni nostri Hungáriáé corone, deinque Maiestati nostre sub locorum et temporum varietate cum omni fidelitatis perseverantia exhi­bitis et impensis ; eosdem igitur Ioannem, Bernardinum et Bassanum ex gratia nostra speciali et régie potestatis plenitudine eximendos duximus, nobilitandos et in ueros nobiles regni nostri Croacie ac ciuitatis nostre Segniensis creandos. Immo nobilitamus et cetui nerornm nostrorum nobilium regni nostri Croacie ac eiusdem nostre ciuitatis Segniensis aggregamus et connumeramus, decernentes per expressum, ut a modo deinceps prefati Ioannes, Bernardinus et Bassanus ipsorumque heredes et posteritates universe, ab ipsis tamquam a nobile sanguine descendentes, veri nobiles habeantur et reputentur et insuper in Signum huiusmodi no­bilitationis eorundem hec arma seu nobilitatis insignia, que in capite seu principio presentium literarum nostrarum suis appropriatis coloribus arte pictoria figurata distinctius expressa sunt, animo deliberato et ex certa maiestatis nostre scientia eisdem ipsorumque heredibus et posteritatibus universis dedimus, donauimus et contullimus, immo damus, donamus et conferimus presentium per vigorem; annuentes et concedentes eisdem, ut ipsi dictique heredes ipsorum predicta arma seu nobilitatis insignia more aliorum nobilium armis utentium a modo in antea in preliis, hastiludiis, duellis, torneamentis et aliis omnibus actibus et exercitiis nobilibus et militaribus, nec non in sigillis, annulis, velis, tentoriis, domibus et genera­liter in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub mere et sincère nobilitatis titulo ferre, gestare, omnibusque et singulis privilegiis, gratiis, et honoribus, libertatibus, preeminentiis, quibus ceteri nostri nobiles regni nostri Croacie ac dicte ciuitatis nostre Segniensis et quorumlibet de consvetudine vel de iure utuntur et gaudent, uti, frui et gaudere possint atque valeant. Preterea volentes eosdem ampliori gratia et libertate prosequi et hanc nobilitationem eorundem plenius adornare, volumus et tenore presentium firmiter statuimus, ut ipsi heredes successoresque eorundem omnibus iuribus, libertatibus et consvetudinibus utantur et gaudeant, quemadmodum ceteri nostri nobiles prenominati regni nostri utuntur et gaudent et hos sine omni nostro nostrorumque successorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom