VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)
Strana - 246
246 149Í. Romae. 7. Április. Papa Innocentius capitulo et clero ecclesiae Segniensis sub poena excommunicationis mandat, quatenus Andreám de Mutina, episcopum et pastorem eorum verum, cum debitis reverentia et honore recipére, et Michaelem de Ragusio, qui se gerit pro clerico et eandem ecclesiam de facto occupavit et occupât, ab occupatione praedictae ecclesiae penitus amovere debeant. Autograph um m embraneum. 1495. Budae, in festo beati Petri ad vincula (1. Augusti.) Rex Wladislaus pro salute et refrigerio animae suae, tum vero ut episcopus et capitulum ecclesiae Segniensis commodius se sustentare possint, ordinär, ut í 11 ï quinquaginta floreni auri, qui per Mathiam regem, immediatum praedecessorem suum, in taberna de Knegynyna vocata, in civitate Segniensi habita, singulis annis dari consueti sunt, eisdem episcopo et capitulo etiam a modo deinceps perpetuis successivis temporibus in eadem taberna de Knegynyna dari et exsolvi debeant, ita tarnen, quod idem episcopus et capitulum illam missam beatae Mariae virginis, quam singulis diebus tempore aurorae pro huiusmodi quinquaginta florenis celebrari sunt astricti, deinceps sine omni intermissione atque negligentia continuare et celebrari facere debeant. Autographum membraneum. 1496. Budae, in vigília festi conceptionis beatissimac virginis Mariae (7. Decembris.) Rex Wladislaus Georgio Orbanas, capitaneo Segniensi, firmiter mandat, ut quinquaginta aureos ex taberna de Knegynyna canonicis Segniensibus singulis annis pro celebratione missarum in ecclesia cathredali Segniensi suam ad rationem sine omni difficultate reddere debeat. Autographum in charta. 1497. Brigniac, in die apostolorum Philippi et Jacobi (l. Maii.) Comes Joannes de Franchapanibus liberos facit omnes redditus et introitus dioecesis Segniensis, Andreae de Mutina, episcopo Segniensi, spectantes et pertinentes, sicuti sunt decimae et villa Luciana 1 nuncupata, cum omnibus suis introitibus tam praesentibus quam futuris, et ex illis omnem raanum et omnem potestatem suam omnino abstrahit. Autographum membraneum. 1498. Budae, sabbato in vigilia decollationis beati Johannis Baptistáé (28. Augusti.) Litterae introductoriae et statutoriae regis Wladislai pro nobilibus Georgio Kersthophoryth de Othochacz et Stephano, filio eius, super totalem possessionem Thwkleky vocatam simul et fundum curiae in oppido Othochacz, omnino in comitatu Gaczkae existentem et habitam. Autographum in charta. 1501. Segniae, in festo beatae Catharinae, virginis ac martyris (25. Novembris.) Capitulum ecclesiae Segniensis ad requisitionem presbyteri Johannis Merzlothyth, canonici ecclesiae üthociensis, transumit et transcribit litteras Andreae de Durachio, episcopi Segniensis, quibus idem cum capitulo suo Segniensi ddto. Segniae 25. Novembris 1445. significat, quod comes Nicolaus de Frangapanibus pro felici statu suae domus et augmento totius patriae ac utilitate episcopatus Segniensis fecisset permutationem cum nobili viro Paulo Nowakowyth de Ozthrowycza, castro constituto in Lyka, cum quibusdam villis constitutis et positis 1 Po svoj prilici Lučani kraj Brinja u ličko-krbavskoj županiji.