VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)
Strana - 197
197 c. In Wissegrad. Anno 1388. 3. Maii. Sigismundus rex forum liberum hebdomadale in villa Sabochyna in possessione Dcmeskfelde celebrandum confert. Relatio cardinalis quinqueecclesiensis. Nos Sigismundus dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. ac marchio Brandemburgensis etc. Memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis. Quod nos ad humilime supplicacionis instanciam Ladislai, Adee et Nicolai filiorum Castellan de Zenthlylek, tum pro eo, tum et enim ex eo, quia villa eorum Sabochyna vocata in possessione Dcmeskfelde in comitatu Crisyensi sita per nostros emulos in maiori sui parte asseritur deuastata, ad eandem villam Sabochyna appellatam forum liberum singulis ebdomadis singulis diebus dominicis celebrandum de gracia speciali annuendo duximus concedendum, sine tarnen preiudicio et destruccione fororum vicinorum. Vos itaque vniuersos et singulos mercatores et alios forenses homines affidamus, assecuramus et certificamus in hiis scriptis, vt ad dictum forum liberum, in dicta villa modo prehabito ex nostre concessionis annuencia celebrari commissum, cum omnibus vestris rebus et mercibus veniatis et negociacioncs vestras in empcionibus et vendicionibus rerum vestrarum exerceatis foro in eodem, peractisque inibi vestris premissis negociacionibus ad propria vel ad alia loca que tenditis libère procedatis et secure sub nostra proteccione et tutella speciali. Et hec volumus in foris et l(ocis) publicis palam vbique facere proclamari. Datum in Wissegrad, die dominico proximo post festum b(eatorum) Philippi et Jacobi apostolorum, anno domini millesimo CCC.mo LXXX.mo octauo. Originale membraneum. Subtus erat appressum sigillum, sub quo legitur „relatio cardinalis quinqueecclesiensis" . In archivo accad. Slavor. merid. Zagrabiae. Priobćio E. Laszowski. Još jedan prilog za povjest banovca Jakova od plemena Šubić. U jednom rukopisnom zborniku Pavla Rittera Vitezovića, sada u posjedu g. Ivana Tkalčića, našli smo ovaj vrlo loši prepis neke izprave od godine 1446. 1446. junii 7. Spectabili ac magnifico domino Petro de Tallowcz, comiti Cetine, regnorumque Dalmacie et Croacie bano amico eorum honorando capitulum ecclesie Tiniensis debitam reverentiam cum honore. Vestra noverit eadem magnificentia, nos litteras egregii Thome Twertkovich de Belai, regnorum predictorum Dalmacie et Croacie vestri vicebani, introduetorias, pro parte egregii Petri et filiis eiusdem, comitum Zyrini, emanatas, nobis loquentes, honore quo decuit récépissé in hec verba: Amicis suis honorandis capitulo ecclesie Tiniensis Thomas Twertkovich de Belai regnorum Dalmacie et Croacie vicebanus amicitiam paratam cum honore. Noveritis, nos iuxta mandátum et commissionem magnifici Petri de Thallowcz, regnorum predictorum Dalmacie et Croacie bani ac comitis Cetine, nobis factas, vestras amicicias rogamus per présentes, quatenus iuxta testamentaria(m) legationem nobilis Jacobi filii Pauli de Breberio, alias (p)redictorum regnorum Dalmacie et Croacie vicebani,egregio Petro comiti Zrynij et filio eiusdem, per vestras litteras superinde confectas et emanatas,