VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 186

et integro sensu, timens pericula mortis tale meum ordino de omnibus bonis meis et facio ultimum testamentum. In quo quidem in primis ordino meam . . . comissariam Dragam filiam Bosiçi, neptem meam, uxorem Filippi piscatoris ha­bitatricem Jadere. Cui comissarie mee dimitto et derelinquo post obitum meum totam vineam meam, positam in Galano: de austro iuxta vineam Marci Spau­rasci et de quirina et transversa iuxta vineam Diminaççe sororis mee et de borea iuxta vineam Cresci de Sestouiso. Item dimitto et ordino fasci duo de terra, posita in quadam insula Galano, iuxta vineam meam et sororis mee. Item si­militer partem meam de habitaculis, positis in eadem insula apud vineam meam et omnia que illuc mihi pertinent. Item dimidium lias te terra, indiuisum cum Dumpnina nepte mea, positum in eadem insula: de austro iuxta terram An­drée de Grubogna et de borea iuxta terram sancti Domini; et omnia mea mas­saria et omnia alia bona mea mobilia et immobilia derelinquo ipsi mee comis­sarie, ut ipsa faciat pro anima mea sicut ei melius post obitum meum aparebit, nemine sibi in perpetuum contradicente, ad faciendum de omnibus predictis meis bonis quicquid sibi melius uisum fuerit. (Confer numerum XLVL). L. 1289. 21. Februarii. Jadrenses Prodanus de Zukita et Madius de Muto committunt Marino quondam Stephani de Buza Traguriensi liberationem quatuor propinquorum suorum, a communi Tragurii detentorum. Comissio Die secundo exuente Februario presentibus Micha de Marti­Marini filii nuscio et Angelo piscatore filio condam Pellegrini Jadrensibus et condam aliis. Comitentes comittimus nos Prode de Çukitta et Madius filius Stephani condam Madij de Muto ciues Jadere tibi quidem Marino filio condam de Buça Stephani de Buça de Tragurio, ut pro nobis ac nostro nomine plenam de Tiagurio [ iaDeas yirtutem et potestatem in ciuitate Tragurii nos et omnia bona nostra presentia et futura obbligandi communi de Tragurio usque ad libras sep­tingentas et quinquaginta denariorum venetorum paruorum deinde inferius, vi­delicet: pro me dicto Prode libras quingentas et pro me dicto Madios libras du­centas quinquaginta denariorum paruorum, occasione filiorum Petri de Dommaça de Tragurio nomine Radde et Damiani, detentorum in carcere Tragurii, et Luce et Danielis, qui non sunt detenti in carcere, ad ipsos de carcere extrahendum et liberandum ac omnes suprascriptos quatuor fratres propinquos meos ad fa­ciendum standum et permanendum ad omnia precepta comunis, dantes tibi pro nobis ac nostro nomine illam plenariam facultatem in predictis . . . agendi, quo aliquis verus et legitimus procurator actor siue nuncius specialis habere posset et in omnibus; que fuerint neccessaria, generaliter circa premissa faciendi, sicut nosmetipsi addessemus fa[cere] possemus, omnia si necessc fuerit, in animas nostras iurandi, promittentes cum nostris heredibus et successoribus ratum et firmum habere et Semper tencre, quicquid in predictis et singulis predictorum usque ad predictam summám librarum septingentarum quinquaginta denariorum paruorum duxeris faciendum etiam contra facere uel venire in aliqu . . . . temporibus universis, sub obligatione omnium bonorum meorum presentium et futurorum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom