VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 146

1503. Budae, die dominico proximo post festum sacratissimi corporis Christi (18. junii). Rex Wladislaus Segniensibus committit, ut suis legatis: Jo­hanni judici, Anthonio de Blasiolis, Michaeli de Leporibus et Jacobo Dwsycza, quibus ipse super certis rebus et negotiis eorum relationem fecit, ea, quae suo nomine eis dicent, indubie credere debeant. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 2. 1504. Budae, in festo beati Martini episcopi et confessons (11. novembris). Rex Wladislaus Segniensibus scribit, ut eis nonnulla super certis rebus et ne­gotiis eorum per aulicum suum Johannem Pwthnoky nuntiaverit. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 3. 1505. Budae, quinto die Junii. Regina Anna judieibus Segniensibus mandat, ut Segniae commorantem Johannem Aulibyn, familiärem Stephani de Ragusio, castellani castri veteris Budensis, una cum omnibus et singulis bonis et rebus apud • eum existentibus detineant et arrestent. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 4. 1505. Budae, feria sexta proxima ante festum beati Johannis Baptistáé (20. junii). Rex Wladislaus Segniensibus scribit, ut eum de progressu ac etiam reditu sui oratoris Felicis de Ragusio, quem in certis negotiis suis ad magi­stratum civitatis et insulae Rhodi misit, quam primum avisare curent. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 5. 1508. Budae, in festo conversionis beati Pauli apostoli (25. januaru). Rex Wladislaus Segniensibus scribit, ut banatum regnorum suorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae et capitaneatum Segniensem fidelibus suis Georgio de Kanysa et Johanni Ernusth de Chaktornya commiserit. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 6. 1508. Budae, in festo beatae Apollóniáé virginis et martyris (9. februaru). Rex Wladislaus judieibus Segniensibus mandat, ut Johannem de Ragusio et Nicolaum de Brynye, familiäres castellani castri veteris Budensis Stephani de Ragusio, qui cum certa summa pecuniarum ipsius Stephani de Ragusio plus quam ad tria milia florenorum auri Segniam profugissent, ad satisfactionem rerum ablatarum cogère et compellere debeant. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 7. 1512. Segniae, die 11. Novembris. Christopherus de Gauzigna et Donatus de Hyadra, judices et praesidentes regiae civitatis Segniae, significant, ut cum omnibus nobilibus civibus Segniensibus presbyterum Johannem Miculanich in archidiaconum ecclesiae cathedralis sanetae Mariae eiusdem civitatis Segniae cum onere et honore solitis et consuetis juxta antiquam consuetudinem elege­rint, creaverint et ordinaverint. Autographum membraneum sub nro. XIII. 1514. Budae, feria tertia proxima post festum beatorum Philippi et Ja­cobi apostolorum (3. maii). Rex Wladislaus Segniensibus mandat, ut statim restantiam illorum mille florenorum, quos Alexander, pontifex maximus, ad reformationem moenium et turrium eiusdem civitatis Segniensis miserai, ad manus vicecapitaneorum suorum Segniensium integre extradari et assignari facere debeant. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 11.

Next

/
Oldalképek
Tartalom