VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 96

ipsorum Quardianus Breberiensis ad manus suas debeat accipere, commessarii et fratres mei illos leprosos aut alios loco ipsorum Herum ibidem vocare et lo­care debeant, et eisdem restituatur quod est ipsorum et recomendo ipsos Quar­diano Breberiensi presenti et futuro ; residum vero pecuniarum predictorum de­beant 'dare vxori mee et commessariis meis et dum mori contingent vxori mee, liberam habeat facultatem legare pro sua et mea animabus prout sibi melius placuerit, item etiam debeat legare post mortem suam vxor mea clenodia seu utensilia domus fratribus monasterii beate virginis de Berberio; et omnia premissa per me legata lego et dimitto pro mea ac vxoris mee et aliorum pro quibus obligor animabus; insuper commessariis meis infrascriptis hanc facultatem con­cedo, quod si ipsi temporibus futuris pro maiori vtilitate animabus mea et aliorum vt supra agnouerint fore facere, possint et valeant. Commessarii hü sunt mei, episcopus Scardonensis, Quardianus confessor meus, vxor mea, comes Paulus de Zrinio, Paulus et Bartholomaeus Stoyssychy, Iwan Markowych, Ste­phanus Rudchich, Radozlauus et Augustinus Zracynowych ; testes autem hü sunt: Quardianus confessor meus, Johannes Vgrinowych, Gregorius Chuschich, Miculicza Moysych, Sudchacz seruitor meus, et pro maiori evidencia et cautela huius mei vltimi testamenti consignaui eum meo vero et soüto sigillo. Quod quidem testamentum prcmissum nostro sub sigillo jure huius regni redigi fecimus et nostro sigillo cum appensione pro maiori evidentia et robore predicte testamentarie legationis fecimus consignari. Datum feria quinta proxima ante Ramispalmarum, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto. Nos igitur congruis petecionibus dicti nobili Mathee annuere volentes, pre­dictam copiam testamenti prefati egregii condam Jacobi Banowacz non abrasam non cancellatam nec in aliqua sui parte suspectam, sed prorsus omni vicio et suspitione carentem de verbo ad verbum transumpmi, transcribi et accopiari fe­cimus nostro sub sigillo juris sui ob cautelam vberiorem in locis opportunis exhibendum. — Datum Scardone die Sabato proxima post festum omnium sanctorum, anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo octauo. Izvornik u zem. arkivu u Zagrebu. B.

Next

/
Oldalképek
Tartalom