VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 94

94 Caeteris exmissis. Quia domus sancti Francisci de Jadra habet unam possessionem extra districtum Jadre in districtu Ostrovicie, et reverendus dominus archiepiscopus sequestravit illos redditus in manibus Jacobi Banovaz, rebellis screnissime do­minationis, quia Ostroviza suis ductibus ammissa est, et est in banno per totam Dalmatiam, supplicatur, ut serenissima dominatio provideat et admoneat do­minum archiepiscopum, ut remaneat sequestrum et interdictum, et ut se de ce­tero non impediat, ut screnissime dominationi promisit. Respondeatur : quoniam revocato brève apostolico dirrectivo domino archiepiscopo erit satis factum desi­derio dicte fidelissime comunitatis, non videtur nobis aliud innovare, donec ha­beatur responsio a nostris oratoribus super matéria brevis suprascripti. Ducali e terminazioni, Lib. I. c. 136., u zadarskom arkivu. Ljubić: Listine, knjiga X. str. 41. VII. 1498. Skradin, 2. studenoga. Nos capitulum ecclesie Scardonensis memorie commendamus tenore pre­sentium significantes quibus expedit vniversis. Quod nobilis Matheas Cwyto­ewych, familiáris magniíici comitis Nicolai de Zrynio, coram nobis personaliter constitutus, exhibuit et presentauit nobis copias testamenti olim egregii Jachobi Banowacz, petens et rogans nos débita cum instantia, vt ipsas copias nostro sub sigillo de verbo ad verbum transumpmi, transcribi et accopiari dignaremur, quarum quidem copiarum de verbo ad verbum tenor is est: Nos capitulum ecclesie Tininiensis memorie commendamus per présentes, quibus expedit vni­versis. Quod religiosus vir fráter Michael ordinis minorum, quardianus ecclesie beaté Marie virginis gloriose de Berberio, nec non Micula Moysych de Polacan, Radozlaus Wkowych de Dobarcychy et Gregorius filius Jachobi dictus Sudach de Cerani Comitatus de Lwka coram nobis constituti exhibuerint nobis quoddam testamentum olim bonc memorie condam egregii Jacobi filii Pauli de Berberio ni de genere Subych, in papiro ideomate bulgarica conseriptum eius solito sigillo appressiue consignatum. Ipsi praeseripti, religiosus vir fráter Michael nec non Mycula, Radozlaus et Gregorius eorum juramento prestito super sanctorum re­liquiis tacto signo dominice crucis dixerunt atque fassi sunt, predictum testa­mentum vltime volumptatis prelati condam egregii Jacobi coram ipsis et aliis in eodem conseriptis fore factum, legatum, commissum et conditum, petentes nos, vt eundem testamentum nostro sub sigillo transumpmi, transcribi pro maiori eiusdem cautela et robore dignaremur, cuius tenor dignoscitur esse talis: In nomine sancte trinitatis et individue vnitatis Amen. Anno Domini transacto millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto, in die sancti Anthoni abbatis, ego Jacobus de Berberio, filius bone memorie comitis Pauli de genere Subych, facio meum vltimum testamentum et inventarium, quod mea consors post obitum meum possit vsufructuari omnes possessiones meas vsque mortem suam et post mortem ipsius comes Petrus de Zrinio cum filiis suis, eo modo prout continetur in testamentu meo et in aliis litteris meis, quas ipsis dedi vita mea durante, saluo id, quod dedi ecclesiis et familiaribus ac leprosis tres gonayos terre, vnum

Next

/
Oldalképek
Tartalom