VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)
Strana - 92
rare nollent, Birsagia etiam seu judicia atque victualia ceterosque proventus ex parte ipsorum populorum et iobagionum provenientes et amministrare debcntes, prefatis dominis eorum et ipsorum hominibus seu familiaribus recusarent extradare; et quia nos prefatum opidum Pernya pro multimodis seruiciis prefatorum Jacobi filii Pauli nec non Mykecz et Iwan, per ipsos maiestati nostre et sacre dicti regni nostri corone cum sumpma fidelitatis constantia ad nutum et placitum nostre maiestatis exhibitis et impensis, eisdem Jacobo, Mykecz et Iwan ipsorumque heredibus série aliarum litterarum nostrarum cum omnibus et singulis proventibus, obuencionibus, et emolimentis prefati opidi Pernya populoru mque et iobagionum eodem comorantium predictorum dedimus et in perpetuum duximus concedendum, igitur fldelitatem tuam attente requirimus, eidemque firmiter mandantes precipimus, quatenus a modo imposterum a protectione prefatorum populorum et iobagionum dictorum Jacobi fiili Pauli et fratrum suorum in antefato opido Pernya comorantium cesses et désistas te per amplius de huius tutela et protectione ipsorum, non ingéras seu intromittas quouismodo et secus, prout nostris bene placitis te cupis confirmare, facerc non ausurus in premissis. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Zegediny, feria secunda proxima ante festum beati Georgii martiris. Anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo sexto, regnorum nostrorum, anno Hungarie etc. quinquagesimo, Romanorum vigesimo sexto, Bohemie sedecimo, imperii vero tertio. (L. S.) Izvornik u zem. arkivu u Zagrebu. V. 1447. Pešta, 22. lipnja. Nos Johannes de Hwnyad, nomine et in persona Serenissimi principis domini Ladislai electi, nati condam domini Alberti regis Hungarie, eiusdem regni gubernator. Memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit vniversis. Quod Georgius, Paulus et Petrus, filii comitis Petri de Zrin, nostram personaliter venientes in presenciam, exhibuerunt et presentaverunt nobis quasdam litteras previlegiales capituli ecclesie Tininiensis tenoris infrascripti, supplicantes nobis, vt easdem ratas, gratas et acceptas habentes, pro eisdem perpétue valituras confirmare et consensum nostrum prebere dignaremur pariter et assensum, quarum tenor is est: Nos capitulum ecclesie Tininiensis, memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit vniversis. Quod nobilis Jacobus, filius Pauli de Berberio de genere Subich, alias regnorum Dalmacie et Croacie vicebanus, coram nobis pcrsonaliter constitutus sciens, quod nil certius morte nec incertius hora mortis, timens Dei Judicium, nolens abintestatus de hoc seculo decedere, ne bona ipsius abintestata décédèrent, suum in hunc modum condidit testamentum : Primo et principaliter affirmans possessiones et alienationes possessionarias, per ipsum ecclesiis dei ac idoneis probis et nobilibus collatas, perpetuatas, alienatas, venditas et obligatas per certas litteras ad id vigorose emanatas, vt ab eisdem sine condigna solucione possessionaria privari non possint; item tres gonayos terre bone arabilis sub Berberio habite hospitalio, in dicta Berberio habito, legauit et dimisit perpetualiter secundum