VIESTNIK 9-10. (ZAGREB, 1941.)
Strana - 145
145 nationi uestrae illustrissimae loqui, quia eandem viciniorem credebam, sed cum tarn magna loci distantia id perficere non permittat, nec commissionem praesentem laboriosissimam, quae iam uergit ad finem sine gravi clementissimi nostri domini sumptuum damno deservire valeam. Dominationem uestram illustr. instanter rogo, ad hoc ut mentem sacrat. caes. regiaeque maiestatis ad amussim adimplere possim, sibi complaceat praecisis litteris supra puncta praedicta mihi conscientiose, qualiter pro veritate res se habeat, respondere, omniaque in secreto tenere. Expectans itaque superinde desideratum responsum, cum promptitudine illustr. dom. uestrae grata sibi occasione inserviendum me constantissime subsequebar. Illustr. dom. uestrae obligatissimus et paratissimus servus Oszolii, 1. julii 672. Horatius. Gulielmus Calucci m. p. Original. (A. S. miss.). 96. 1672. iza 1. jula. — Franjo Čikulin odgovara Juliju Calucci-u na upite glede Petra Prašinskoga. —- Illustrissime domine domine semper obseruandissime. Quod paulo tardius ad postulata respondeam, ex eo me facite apud ill. d. r. ueniam habiturum confido, quod informationem nonnisi conscientioso et maturo intra me habito consilio conscientiose conficere laborauerim, qua praemissa consideratione, eo quo sequitur modo, quoad singula quatuor quaesita respondeo. Ad primum, cur olim Petrum Zrinius ordinauerit domino Petro Prassinszki, supremo tricessimatori, auctionem a tricesima pro regni militibus cedit, duorum utpote anno rum, quae auctio faceret flor. 3.000, respondeo id ita accidisse, quod uidelicet Petrus Prassinszki animos quorundam magnatum et nobilium anticipato disposuisset, qui sibi in impetranda ea auctione facerent, eo argumento in hoc usus, quod parem ante hac fauorem regnum istud antecessori suo Danieli Rauch in simili casu praestitisset, in 1 quo negotio id erroris intercessit, quod plerique ignorrauerint quantam ea auctio summam conficeret et signanter 1 in quo negotio cum propter suas raras qualitates, turn etiam quia praedecessori aliqua consimilis gratia facta est a Zrinio et regnicolis unanimi uoto in tantum facile obtinuit. Petrus 2 Zrinius in ea opinione fuit, quod ducentorum aut ad summum 300 imperialium nomerum non excederet, uti ex ipsiusmet Petro Zrini discursu post peracta comitia habito aduertere potui. 2 Ad 2dum, quod dictus Prassinszki bona coemerit ad 20. m. ex pecunia suae maiestatis sacratissimae, a quo est commissarius quodque nobilitatem opprimât et cuius bona ipsi placet per uim ipsi cedere debet. R. 3 certum id esse hominem ex ea in qua fuit conditione citra in nimium euasisse et bona iam parasse et coemisse, an autem ex pecunia suae maiestatis sacratissimae uel aliunde comparata, mihi comperto non est. 3 De eo porro quod bonis aliorum inhiet et non nunquam, si quis ei aliquam redemptionem bonorum cedere voluit, comminationes ab eo factas fuisse, aliquos super ea se conquestos subinde audiui, de hoc et ipse conqueri possem. Idem mihi constat cum meae et familiae Kegleuichianae graui sensu, quod bona recens defuncti Stephani Kegleuich, veluti deficientis sine here1- 1 prekriženo. 2 — 2 prekriženo. 8 — 3 precrtano. 10