VIESTNIK 9-10. (ZAGREB, 1941.)

Strana - 120

120 sigillis nostris extradare vellemus. Quorum quidem articulorum interro­gatoriorum tenor sequitur in hunc modum: Interrogatoria magnifici domini Matthiae Keglewych de Busyn contra magnificos dominos Lucam et Jacobum Zekel in causa spolii et deuastationis bonorum in regno Sclauoniae habitorum. Imprimis vnicuique, testi iuramentum ut iuris est proponatur, atque iniugatur et de poena periurü omnibus modis certioretur, et quod propter falsum testimonium deum sibi iratum reddat et iustitiam subuer[at e]t praeterea infamiis officeretur nihilominus poenam in altero saeculo non evitar ... Item interrogetur testis quotannis sit natus et cui domino subiectus, et an conscius sibi sit aliquod criminis. Item an sit domini Zekel familiaris, famulus uel seruus, et an acceperit donum aliquot propter testificationem. Item an interlocutus sit alio testi aut domino Lucae Zekel, aut domino Jacobo Zekel, an sit instructus a domino Zekel uel ab aliis subordinatis, quid dicere debeat. Item interrogetur an sit inimicus domini Matthiae Keglewich. Item an victoriam huius causae domino Lucae Zekel uel filiis eius optet, uel domino Mathaeo Keglewich. Item interrogetur testis an fuerit ipsemet testis ex numero istorum hominum, qui nomine domini Lucae Zekel iuerant ex prouincia Styria in regnum Sclavoniae ad deuastandum homines magnificorum dominorum Ke­glewych, an participes sint huius facti et deuastationis. Item quantum ipsas oppositiones domini Zekel attinet, interrogetur etiam vnusquisque testis, an non interfuerunt seruitores domini Lucae Zekel ipsi facto et devastationi, nempe officiales et praefecti dominorum Zekel ex castris Borlyn, Ormosd et Wylthausz, et alios homines secum duxerint. Item interrogetur unusquisque testis, an rustici et alii homines domi­norum Zekel sint despoliationi et deuastationi pariter interfuerunt, et requisiti fuerunt a praefectis et officialibus dominorum Zekel. Item interrogetur unusquisque testis, an non inuaserunt homines do- ' minorum Zekel ut in accusatione uel libello narratum uel indicatum est, uidelicet homines dominorum Keglewych in domos irruerunt, et in domibus uel aedibus homines tarn nobiles quam rusticos, in domibus percusserunt, atque mulieres et viduas, quorum mariti ab hoste interfecti sunt, vehementer et inhumaniter percusserunt, adeo quod etiam vr.us ex his hominibus domi­norum Keglewich intra tres vel quatuor dies ab istis verberationibus inter­fectus sit, qui vocabatur nomine N. Item interrogetur testis an non in aedibus mensas, fenestras, fornaces et alia clenodia in villis dominorum Keglewych vti hostis fregerunt, expor­tauerunt et vti rapinam ac hostis Turca secum duxerunt et portauerunt. Item interrogetur testis an audiuerit ab ipsis dominis Zekel, quid Lucas et Jacobus Zekel de hoc facto et deuastatione dixerit, et an poenituerint aut laudauerint factum, et an dominus Zekel alias huiusmodi deuastationes fecerit. i Item examinetur dominus Ioannes praesbiter et Valentinus Nagy, quando, quo tempore et quo anno uel die vidissent Mathaeum Keglewych cum bombardis in çampis esse nisi in curia mea nobilitarj,

Next

/
Oldalképek
Tartalom