VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)
Strana - 53
53 proprii ilium ut praemisum est, inter alias siue in consortio illarum, incertum autem esset ilium ipsis abrenuntiasse, praesertim cum arte et scientia illarum etiamnum uteretur illamque practicaret de praesenti; quaedam autem testimonia videlicet referre petit per dominum capitaneum et notarium ciuitatis ac reliquos eo nomine a sede exmissos, quae complex praedicti in causam attracti Magdalena praecitata post torturam aliquot diebus nemine cogente, sed sola ipsius conscientia illam cogente, non solum ilia affirmando et ratificando, quae in tortura fassa fuisset, contra eundem, sed etiam plura ad conscientiam suam fassa fuisset, quod nimirum ille non solum author, complex et conscius fuisset praemissi maleficii, sed quod etiam approbasset et collaudasset illas bene fecisse, quando scelus praemissum perfecissent, dicendo vernacula lingua: Dobro ste uchinile kaj ste uchinile. Item quod idem in causam attractus eidem Magdalenae linguam ligasset, quod ante torturam contra ilium fateri nihil potuisset, idque ad oculum eidem exprobasset. Quae omnia tarn praeterita hactenus producta, quam etiam praesentia in scripto producta testimonia diligenter perlegi et ruminari, reliqua uero diligenter quoque per praecitatos exmissos referri et iuxta relationem eadem caeteraque praemissa petit per omnia ut supra. Procurator in causam attracti cum solita et solenni protestatione petit tarnen in scripto productarum attestationum, quam uero dicti Caspari et Magdalenae testimoniorum paria, eorumque omnium in sede referendorum judicialiter sibi extrahi, et ne uideatur in eadem testimonia qualitercunque consensisse, liceat sibi suo tempore et loco de iisdem seorsim et singillatim excipere, excipienda opponere et disputanda disputare; siquidem omnium in sede productorum paria dari debere. Actor prioribus inhaerendo dicit procuratori in causam attracti paria attestationum dari non debere, quia jam hactenus nominatos per procuratorem in causam attractorum testes idem procurator suîficienter excepisset, quod ex processu pateret, sed petit judicium ut supra. Procurator in causam attracti cum protestatione quam supra dicit, quotiescunque in sede judicaria aliquid de nouo in scripto producitur, toties eorundem paria dari debere, et quia procurator fisci nouam quandam attestationem in medium produxerit, aliaque in sede referenda commiserit. Ideo peteret eorundem sibi dari paria. Actor prioribus suis inhaerendo dicit, pro parte Casparis Sidnich nullam nouam attestationem produxisse, et tarnen eiusdem peteret sibi dari paria, cum tarnen contra eundem uti praemissum est sufficienter excepisset, quod namque semel placuit, alias displicere nequiret, ideo peteret ut supra.