VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)

Strana - 51

51 insidiatus fuisset, qui attestationem suam ex praeconcepto et innato po­tius odio, quam puritate conscientiae id dictante attestatus extitisset. Accedit, quod testimonia allata contra Michaelem Kusseuich non tene­rent. Primo: quia eadem Magdalena non esset persona idonea ad testi­monium perhibendum, quia infamis et sententionata extitisset. 2do. quia iuxta titulum 27. partis 2dae decreti Tripartiti rusticana attestatio contra personam nobilem, qualis esset modernus in causam attractus, nihil valet, inconueniens enim et incongruum videlicet nobilem tanquam superiorem testimonio inferiorum rusticanarum personarum, Magda­lenae videlicet et Gaspari, sententia capitali plectendum uel aliter con­demnari debere. Vetusta etiam consuetudine regni huius manifestum habetur, prima enim nobilium libertas est, quod nemo nobilium in per­sonis ad quorumuis instantiam uel clamores, uel praeces nusquam et per neminem detineri et captiuari potest; siquidem nullam expressam legem aliam contra has libertates fiscus haberet. Ad petitionem torturae per fiscum allegatam quantum attinet dicit, ipsum procuratorem fisci nullam expressam legem huius regni Hungariae habere, cuius vigore peteret, eundem in causam attractum torturae adiudicari, nisi unicum Toletum, quo causus potius conscientiae, quam fori saecularis tractaret, nec si tractaret, admittendus esset. Quantum autem ad famam attinet, contra in causam attractum allegatam, dicit eandem per unam solum et singularem personam, eamque maleuolam sparsam fuisse, cui locus dari non debet. Exempla autem per procuratorem fisci allegata, quod in Germania, Italia, allisque prouinciis externis in torturae adiudicatione obseruentur, dicit eadem obseruanda hic non esse, siquidem leges pa­trias secundum quas in similibus casibus procedendum est, habemus. De caetero omnia sua priora pro repetitis haberi cupit, petitque ut supra coniuratores acceptari. Actor prioribus suis inhaerendo, bonam et sufficientem esse probam hucusque productam, primum ex eo, quia praefata Magdalena nouam fecisset attestationem, quae in priori processu per eandem facta reperiri non possit; deinde ex eo, quia ilia non tantummodo simplex testis sed complex criminis praetensi, et per ipsum in causam attractum patrati esset, cuius fassio iuxta legem scriptam hoc modo uti praesens esset, in tortura facta, magis uigorosa et acceptanda esset, quam alicuius sim­plicis testis. Quantum autem ad Casparum Sidnich attinet, ilium nihil impie de matre sua defuncta in praesenti génère locutum fuisse, quia ilia eadem, et maritus suus praesens in causam attractus locutus et con­fessatus fuisset, illumque Gasparum eiusdem cum in causam attracto

Next

/
Oldalképek
Tartalom