VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)

Strana - 49

40 subiici peteret ad fatenda plura enormia crimina, complicesque suos. Deinde judicium veluti de manifesto venefico malefactore et mago. Pro praesenti in causam attracto, idem procurator, qui in priori processu, solita et solenni protestatione praemissa universa procura­toris fisci praetensione et suae sacratissimae maiestatis mandato speci­ficatis, ne in praesens ad idem mandatum suae maiestatis d. exponentis expositionem, ac causae suae uniuersae accessoria modo aliquali consen­sisse videbatur, liceat illi de omnibus, quae sibi proficua videbuntur contra idem mandatum expedienda et disputanda imposterum excipere et disputare. Primum vero et ante omnia dicit praesens suae maiestatis manda­tum ex hac veluti iustissima ratione cassari deberet, quia inhibitio a juramentali depositione eidem mandato inserta ante octavum diem jura­mentalis depositionis et non postea fieri debuisset, ne pars in causam attracta cum jam coniuratores magnis sumptibus congregauerit, ipsis diebus et terminis, quibus iam huiusmodi juramentum praestari deberet, incassum fatigaretur, sumptusque eximios cogeret, iuxta decretum Ferdi­nandi primi imperatoris, diaete Posoniensis anni 1550. art. 4., quod mandatum inhibitionis siquidem post octavum diem ante terminum jura­mentali depositioni praefixum dominus exponens extraxerit, ideo peteret, ur supra mandatum praesens cassari, et coniuratores in priori judico et deliberatione adiudicatos, in medietate acceptari, siquidem procurator fisci, hac inhibitione impertinenti, cum juramentum in causam attracti ad terminum praefixum plenarie praestare paratus fuisset, de reliquo ut supra. Actor prioribus suis inhaerendo dicit singulares et extraordinarios esse processus istos ut praemissum esset, contra huiusmodi malefactores qualis est praesens in causam attractus, secundum nonnullos authores Martinum Toletum etc. Ideo licuisset sibi dicit, hie etiam hoc modo ilium inhibuisse, cum tarnen satis tempestiue eundem inhibuisset ante adventum coniuratorum ipsius in causam attracti. Ideo exceptionem pro­curatoris in causam attracti non tenere, sed peteret judicium ut supra. In causam attractus cum eadem qua supra protestatione dicit, post­quam procurator fisci inhibitis uti ceperit, debuisset etiam conditiones inhibitorias, quibus modis et terminis eandem extrahere iisdemque uti observasse, quod cum non adimpleuerit, petit de lege regni et articu­lorum praectatorum, tarn praesens mandatum, quam inhibitionem fisci annihilari. Quantum autem ad casistam Toletum, dicit, quousque nobis leges patriae suppetunt, ad eosdem recurrendum non esse, et ideo repli-

Next

/
Oldalképek
Tartalom