VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)

Strana - 127

121 Ê)ecimus testis nobilis Marcus bombardarius de Plethernycze, adiu­ratus et examinatus fassus est, qualiter Blasius Kerpych bassam Meh­metbegh ad occupandum prefatum castrum Brod ad fidem suam vo­casset, et quod idem Castrum ipsi basse tradere promisisset, et sic ipse Mehmetbegh cum exercitu et bombardis sub ipsum Castrum profectus fuisset, ipsumque cum omnibus vicinis pertinentiis et fortalitiis occupas­set, indeque ad ocupandum prefatum castrum Posegawar et alia castra, videlicet capitulum beati Petri, 1 ) Gottho, Owar pro­fectus fuisset, et quod filium sororis sue ipsi Mehmetbegho pro vno equo donasset, preiatumque Sywkonem fide sua seduxisset. testis quoque hec omnia sic facta oculis vidisset. Vndecimus testis nobilis Georgius Posegay, adiuratus et examina­tus fassus est, qualiter Blasius Kerpych sponte Thwrcis adhesisset et multos nobiles et ignobiles personas Ihwrcis adherere fecisset, et quod fratrem suum uterinum Gregorium similiter Kerpych ad regem Thurca­rum pro obtinenda libertate bonorum que habebat in Posega misisset, e: quod, dum prefatum fratrem suum simul cum uxore eiusdem et filiis in Thwrcia reliquisset, et quod testis hec facta oculis vidisset. Decimus secundus testis nobilis Simon Horwath de Bylycza, adiura­tus et examinatus fassus est, qualiter ipse oculis vidisset quando Blasius Kerpych filium sororis sue basse Mehmetbego pro equo vno donasset. Tredecimus testis nobilis Thomas Kwzmych, adiuratus et examinatus fassus est per omnia ut precedens decimus secundus testis. Decimus quartus testis nobilis Thomas Dely de Morowych, adiura­tus et examinatus fassus est, qualiter Blasius Kerpych venisset cum bassa Mehmetbego cum exercitu et ingeniis bellicis ad expugnandum castrum D e a k o vocatum, et quod idem Blasius Kerpych veniens ante prefatum castrum, ac Marchynkonem castellanum ipsius castri vocasset dicendo: Ego sum, inquit, Blasius Kerpych et consulo vobis date ca­strum imperatori Ihwrcarum et basse Mehmetbego, quia in castro isto omnino per me potestis ei resistere, et addidisset promittendo, quod im­perator Thwrcarum daturus esset eis multa dona et diuisurus officiola­tus vulgo thymar, sicuti et ipsi Blasio Kerpych fecisse idem Blasius asseruisset. Et addidit idem testis, quod idem Blasius Kerpych nobilem Stephanum Welykey dictum blandis verbis ad fidem et humanitärem suam reduxisset, eumque ad Mehmetbegum adduxisset, quo facto eundem ibidem asseruari et detineri fecisset, interim vero idem Blasius Kerpych cum eqercitu Thwrcarum ad castram ipsius Stephani Welykey We­1 y c z k y vocatum castrum festinasset, quo expugnato et occupato idem castrum ad manus prefati basse Mehmetbegh assignasset. *) Kapol kod Požege.

Next

/
Oldalképek
Tartalom