VJESNIK 7. (ZAGREB, 1937.)

Strana - 67

67 cuius cor ponderabat 8 centenarios, factam per Thomam Jarosch Bru­nensem expensis Ferdinandi I. anno 1549. Vidi etiam locum ubi terra matrem sancti Wenceslai Drahomiram unacum carpento et equis absorpsit ex eo, quod blasphemauerit pagana existens in venerabile sacramentum, quod auriga suus adoratum obiuerat, ipsam derelinquendo ad proximam capellam, is saluus remansit. Habui manibus meis uinculum ilium aereum, Ring, quern sanctum Wenceslaus apprehenderat in ultimo uitae suae arti­culo, cum frater eius morti tradebat ilium, propriis manibus armatis ex odio religionis. Anno quo Ziska diruit templum cathédrale anno 1419., uidiquoque candelabrum aereum, quod allatum est ex Jerusalem, artificio Salamonis regis factum, acquisitum uero siue allatum fuit beneficio impe­ratoris Caroli 4. pugnando cum Saracenis strenue. 5. Vidi domum, in quo Mathias rex fuit detentus in aresto. Fui etiam in palatio ubi nundinae exercentur. 6. Vidi stabulum in arce pro sexcentis equis aptum. Vidi etiam do­mum Czernynyanam, quae absorpsit 300.000 fl. 7. Fui in ilia famosissima domo Bolsteiniana, regia residentia digna, quae occupauit domos ciuicas centum quadraginta nouem, pro qua con­sumpta sunt in uniuersum sexcenta millia florenorum. Ibi structurae uariae ad stuporem, inibi hortus adinstar paradisi, in quo magnus fons ex aere constructus. Ibi eremus pulchra, ac si saxa dependerent. Ibi pha­siani ad 1000, ibi in horto etiam certe utilis piscina, ibi denique stabula amplissima, interquae unum est praestantissimum pro 36 equis aptum, sub fornice alta constructum, cuius pauimentum constat ex meris qua­dratis ingentibus et planis lapidibus. Columnae uero, quae diuidunt equos, sunt altiores quam laltissimus aliquis hominum, ex mero rubro marmore, ex quo etiam facti Untres pro pabulo ante quemlibet equum iacent separati, ad murum positi etc. 8. Vidi columnam illam, longam 39. mearum spitamarum, et cras­sam pro duobus hominibus, confractam uero ad tria frustra, quam malus Spiritus Roma tulerat spatio celebrationis unius missae pro defunctis, earn sanctus Petrus ter ex dorso eiusdem detraxerat et ad profundum maris proiecerat, uolens eliberare animam illius sacerdotis, qui contrac­tum fecerat cum eodem demone. Sunt plus quam 300 anni. Vidi etiam imaginem beatissimae Marie virginis a sancto Luca pro­pria manu depictam. Vidi quoque tectum siue coopertorium, ex integro lapide constructum siue excauatum, tumbae sancti Longini, qui latus Christi lancea aperuerat. Vidi item unam imaginem, quae duplici sub forma apparet. 9. Fui ibi (hocque uocatur Stern) ubi pugnarunt rebelles Bohemi, quorum erant 24.000 penes unum falsum et illegitimum regem Fride-

Next

/
Oldalképek
Tartalom