VJESNIK 7. (ZAGREB, 1937.)
Strana - 64
64 ad noctem, quae tormentis et campanis apptaudebat maiestati. Ob malum iter equitabat sua maiestas tota die. 15. Quieuimus tota die. NB. Habuimus mensam in loco suppliai, ubi Hispani ob rebellionem 30 sunt decapitali anno 1620. 16. Finitis deuotione et prandio perreximus transeuntes aliquot desertos pagos et pernoctantes in misera ciuitate Mizto. 17. Mouimus nos de mane, transeuntes aliquot desertos pagos, prandentes in oppido Csernesin, cuius loci comes Kaoiczstein curauit fieri ex viridariis palatia pro prandio suae maiestatis et varias aquatiles structuras, super quibus duo integri deaurati leones unacum bicipiti aquila similiter deaurata, necnon aliae figurae extabant, uerbo laudedignum artificium. Finito prandio transiuimus iterum aliquot desertos pagos et pernoctantes in ciuitate Plan. 18. De mane mouendo perreximus inter aliquot desolatos pagos prandentes in pago Szomtan, et ad noctem peruenimus Egram, ubi applausus erat eximius suae maiestati, factus suae maiestati tormentis et aliis rebus. Tota had die habuimus pessimum iter. Posebna bilješka k boravku u tiebu (Egra), odnosi se na slavoluk kralju: Erant haec carmina infrascripta Egrae opposita in exglorium suae maiestatis supra portam, quam de ncaio curauerant fieri asseribus et picturis aeque figuris: Caesaris augusto ingressu quam laete beamur, Quamque bonis Auibus nunc Leopoldus adest. Ingredere o foelix Bojemi gloria regni. Urbemque hanc Aegram diuus Apollo iuua. Deinde ex altera parte isti versus: Diuo Leopoldo I. Imp. Caes. Aug. Pio, felici Germ. Hung. Bohem. regi, archiduci Austriae Patri patriae, principi Optimo. Maximo InfIMo CVLtV atqVe DeVotlone F F. S. P. Q. E. 1 ) 20. Georgius Joannes, elector Saxoniae, hora 7. pomeridiana uenit stipatus 1452. unacum filio suo, similiter Georgio Joanne, atque fratre Mauritio, necnon altero fratris sui Augusti, alias episcopi Halensi (iste non aderat) filio nomine Christiano, quibus sua maiestas ad quadrantem miliaris exiuit stipatus bonis et selectis 500. Eos ad carpentum suum accipiendo. Tormentorum applausus magnus. 22. Lustra a mane usque ad 2. pomeridianam durauit. Res inibi uisa memoriam digna. Erant milites certe selectissimi, robusti et fortes, J ) Senatus populusque Egrae.