VJESNIK 7. (ZAGREB, 1937.)
Strana - 33
33 mo die diei introductions et statutionis prenotate, anno domini supradicto«. Iz potvrdnice kralja Mati je od 17. oktobra 1465. Orig. na pergameni. Sign.: R. 229. 8. 1465. 17. oktobra.*) Commissio propria domini regis. Mathias dei grada Hungarie, Dalmacie, Croacie rex etc. quod nostre maiestatis veniens in conspectum fidelis noster egregius Radych Banowycz de genere Diuiak de Bozna, exhibuit nobis quasdam tres litteras, vnam scilicet nostram alias vero duas capitulorum Chanadiensis et Budensis ecclesiarum super perpetua statucione supplicans vt nos easdem tres litteras accepatas habentes pro predicto Radych confirmare dignaremur. Quarum quidem litterarum primarum tenor talis est: (Slijedi isprava od 7. marta 1465. br. 2.) Litterarum videlicet prefati capituli ecclesie Chanadiensis tenor sequitur in hec verba: (Slijedi isprava od 20. aprila 1465. br. 6.). Terciarum capituli ecclesie Budensis tenor sequitur ... : (Slijedi isprava budimskoga kaptola od 22. aprila 1465. br. 7.). Nos igitur huiusmodi supplicatione per annotatum Radych Banowycz nostre modo quo supra porrecta maiestati regia beneuolencia exaudita et clementer admissa prescriptas tres literas non abrasas, non cancellatas nec in aliqua sui parte suspectas, presentibus litteris nostris priuilegialibus de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali insertas, quoad omnes earum continencias, clausulas et articulos, eatenus, quatenus eedem rite et legitime emanate essent, viribusque earum veritas suffragata, acceptamus, approbamus et ratificamus, easdem nichilominus et omnia in eisdem contenta pro memorato Radych Banowycz, ipsiusque heredibus et posteritatibus vniuersis innouantes perpetuo patrocinio valituras confirmamus presentis scripti nostri mediante, saluis iuribus alienis. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras priuilegiales pendentis et autentici dupplicis sigilli nostri munimine roboratas eidem duximus concedendas. Datum per manus reuerendissimi in Christo patris domini Stephani ecclesiarum Colocensis et Bachiensis archiepiscopi aule nostre summi cancellarii — — anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto, sexto decimo Kalendas ... regni no-stri anno octauo, coronacionis uero secundo. Venerabilibus — Zagrabiensi sede uacante, Bosnensi sede *) U originalu propalo pismo. Može biti i od 16. novembra.