VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)

Strana - 62

62 Okich in possessionem privatarum familiarum devenisset, horum officiates oeconomici confessione ipsius id temporis jam fati castri possessoris comitis Petri Erdödy sub C, diversis oneribus eosdem gravare coeperunt, ut adeo modalitate sub antelato C. contenta contra vim praeattactorum officialium iisdem antenatis nostris ad praefatum comitem recurrendum fuerit, subinde vero modalitate sub D. contenta ipsi possessores praenuncupati castri praenomina­tos antenatos nostros placida modalitate et cum assecuratione nullius exinde ducendae consequentiae ad convectionem lapidum pro erigenda arce Keresztinczensi disposuerunt, cuiusmodi benepla­centariam(l) conventionem praestitumque gratuitum servitium offi­ciates Keresztinczenses in consequentiam obligationis traxerant, diversa successive onera inducentes, in anno 1704. urbarium quod­piam modalitate sub E. annexa confecerunt, vigore cuius ad prae­stationes ibidem specificatas praedecessores nostros adegerunt; quas subinde ad ineundam cum dominio conventionem modalitate sub F. expressa inducti pecunia redimere coacti sumus, ac in hodier­num redimeremus, quibus non contenti moderni officiates oneribus per antecessores suos in praeiudicium nostrum inductis, licet con­formitate praementionati sub E. urbarii nec praestiterimus hactenus nec etiam obligemur ad praestandam iustam decimam maialium, verum dumtaxat hospites maiales habentes, ab iisdem siquidem ad numerum decimum ascendebant unum et si etiam centesimum exce­debant, nihilo plures, alii vero infra decern habentes a singulis unum cruciferum praestiterint, nos ad iustam decimam adigant. Eapropter ad excellentiam vestram supplices reeurrimus, ut nobis gratiose tarn de intentato hoc onere evitando, quam etiam aliis in praeiudicium praerogativae nostrae per praementionatum urba­rium introductis sufferendis gratiose prospicere, nosque in altam suam protectionem suscipere, atque adeo nos pro ulterius prae­standis servitiis militaribus, quae cum reliqua nobilitate hactenus semper praestitimus habiles et idoneos conservare dignetur, quam gratiam ab excellentia vestra humillimis praecibus exorantes per­severamus. Excellentiae vestrae humillimi subditi. Supanus et tota communitas nobilium posses­sionis Czvetkovich. Naledje: 1 ) Ad excellentissimum, illustrissimum ac reverendis­simum dominum, dominum Franciscum de Thauszy, dei et aposto­licae sedis gratia Zagrabiensium(î) praesulem, abbatem beatae vir­ginis Mariae de Topuszka, comitatus de Berzencze supremum per­*) Intitulationis tenor sequetur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom