VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)

Strana - 54

54 sent; pro scitu ratione praeinserti testes id in medium adducentes, quod iidem testes, respective partim in expeditionibus contra Tur­cam sub Novi, Busin, Vranograd, Bella sztena, partim occasione mo­tuum Rakoczyanorum in Hungaria habitis et vigentibus, servitia mi­litaria, ubi et communitates antememoratae existebant et militabant, praestiterint. . Tertio. In vim ulterioris probae expositionis supraatacti memo­rialis sui producunt authenticas domini supramemorati iudicis nobi­lium, Ioannis Gaal testimoniales litera D. signatas tenoris sequentis: (Slijedi svjedodžba Ivana Gaala od 7. januara 1742.). Quarto et ultimo exhibent de anno 1737., occasione videli­cet recenter exacti belli Turcici ad modernum excellentissimum dominum comitem, iudicem curiae regiae, eotum vero horum regnorum banum porrectum memoriale, quo mediante ex deductis ibidem rationibus apud eandem suam excellentiam instare solicita­bant, quatenus easdem communitates ad productionem numerosi­orum militum, quam per inclitos status et ordines ipsis impositi habe­rentur, non adigat, superindorsatione decreti banalis sub E. hulus tenoris: (Slijedi pretstavka draganićke i cvetko­vićke općine sa riješenjem bana od 11. juna 1737.) Quibus itaque per easdem communitates pro fulcimento expo­sitionis suae productis fundamentis, probis et testimonialibus in debitam considerationem assumptis, et exinde eveniente eo, quod praedictae communitates antehac semper et ab immemoriali in rebus et expeditionibus militaribus, non a privato quopiam dominio, verum inclyto ipso regno, eiusdem banis, vicebanis et officialibus regnicola­ribus mandata et dispositiones percepissent, neque ad banderium et sub vexillum banderiale inclitae familiae Erdödyanae concurissent, verum circumstantia et necessitate ita occurente, jam sub earundem communitatum privato, jam vero comitatensi vexillis, utrobique tarnen sub directa et immediata dispositione et commanda regni et eiusdem officialium servitia militaria facere assoliti fuissent, ac taliter in producti privilegii regii continuato, quoad quaestionatam belligerendi obligationem usu semet extitisse probarent; sed et praeter praetermissa ad publicam notitiam clarum evaderet, quod saepefatae communitates occasione insurectionum et servitiorum militarium directe ab inclito regno necessaria mandata et disposi­tiones excepissent, taliterque in huiusmodi rebus militaribus inclitum regnum directam activitatem in iisdem communitatibus semper exer­cuisset, et in usu talis activitatis perstitisset. Procedentis in prae­missa revisione et investigatione vicecomitis opinio est, ne earundem

Next

/
Oldalképek
Tartalom