VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)

Strana - 50

191. 1742. 6. januara. U Novacima. Matija Marković piše podžupanu Gudiću, pogledom na Draganićane i Cvetkovićane, tvrdeći, da su slobodnjaci i dužni polaziti na vojnu u Erdödskom banderiju. Spectabilis ac perillustris domine vicecomes, domine mihi colen­dissime. Literas dominationis vestrae spectabilis heri Kis Mlaka emanatas, unacum incluso memoriali communitatum Dragamchensis et Czvetkovichensis, ad illustrissimum et reverendissimum dominum episcopum Zagrabiensem, qua locumtenentem banalem intitulato, et per suam dominationem illustrissimam gratiose decretato, hodie circa ho ram 9nam matutinam solito cum affectu percepi, quod me­moriale etiam reincludo; quod attinet lamenta antedictarum commu­nitatum, pauci sunt in regno, quibus moderna circumstantia temporis non esset gravis, quod autem istae communitates respectu cetero­rum inclitae familiae Erdödyanae libertinorum non sint praegra­vatae, palam constat. Alii libertini Erdödyani et serviunt et ad con­tributionem compelluntur, et tarnen debent etiam in eadem propor­tione exire; quinimo si ad calamum ponerem, antelatas communi­tates et alios etiam libertinos adhuc plures respective deberent exire, et ubi sunt onera nova modo incolis Montis Claudii imminentia, hoc momento respectu instituendae contra pestem vigiliae percipio ordines, et de justo deberet Möns Claudius ex respectu istarum vigi­liarum alleviari. Vestra dominatio spectabilis habet talem, si non meliorem me, in negotiis Erdödy anis informationem et iuridicorum sat gnara est, consequenter seiet negotium penes suam prudentiam attemperare; ego enim a repartitione Selliny ibidem existente etiam sua excellentia domino comité Ludovico cum aliis condeputatis, facta, recedere non possum. Hoc momento audio excellentissimum dominum Ludovicum Battyan pro bano, excellentissimum autem do­minum comitem Josephum Eszterhazy pro cancellario esse resolutos. His me favoribus dominationis vestrae spectabilis commendo, et maneo sub dato Novaky, die 6. januaru 1742. spectabilis domina­tionis vestrae servus obsequentissimus Matthias Markovich manu propria. Naslov: Spectabili ac perillustri domino Stephano Gudich, incliti comitatus Zagrabiensis ordinario vicecomiti, domino mihi co­lendissimo. Kis Mlakae. Locus sigilli. Iz istrage, koju je vodio Stjepan Gudić 7. odn. 14. januara 1742. Origi­nal u arkivu općine Cvetkovići.

Next

/
Oldalképek
Tartalom