VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)

Strana - 38

38 uti civitates, et in specie Campus Turopolya, essent, nec aliquid ad aerarium regni, sed nec cuipiam familiae quidquam contribuunt, neque similibus infestarentur incomoditatibus, quinimo postrema Campi videlicet Turopolya communitas, nec transenas militares et condescensionem militis pateretur, consequenter ab omni contribu­tionali, alioque onere libera et immunis foret, colonis autem et aliis beneficiis, quae nos absolute non haberemus, provisa est, adeoque longe alia eorum, quam nostra, esset conditio et consideratio. Ideo excellentiae vestrae adhuc in profundissima humillitate genuflexo humillime supplicamus, quatenus his in gratiosam refle­xionem sumptis, nos favo rabili et gratioso decreto, pro suo et regni servitio ulteriori consolari, ordinatosque per inclitos dominos status et ordines ad ampliorem numerum non extendere gratiosissime dignetur, pro qua gratia apud deum omnipotentem pro longaeva excellentiae vestrae incolumitate et felici prospereque successuro gubernio, continuis votis intercessuri manemus, excellentiae vestrae humillimi servitores. Draganiczensis et Czvetkoviczensis communitates Na hrptu: Ad excellentissimum et illustrissimum dominum comitem, dominum Josephum Eszterhazy de Galantha, perpetuum in Frakno, regnorum Dalmatiae, Croatiae et Selavoniäe banum, confi­niorumque eorundem regnorum Collapianorum et Vunannorum su­premum capitaneum et generalem commendantem, sacratissimae regiae maiestatis actualem intimum consiliarium, camerarium, gene­ralis campi mareschalli locumtenentem, colonellum, necnon comi­tatus Comaroniensis supremum comitem, dominum, dominum nobis gratiosissimum. Humillimum memoriale. Riješen je: Quandoquidem prêter expositionem suplicantium, aliorum quoque fidedignorum relatione informaremur, quod summam intus denotatam suplicantes titulo annui census, dominio Erdödyano praestare debeant; hinc quemadmodum pro libertinis simpliciter reputari non possunt, ita tum ex praeinsinuata, quam etiam reliquis intus uberius recensitis rationibus cum suplicacionibus omnino dis­pensari, ne plures, quam insimul pedites 50 bene tarnen armatos, vestitosque ad castra exmittant. Zagrabiae 11. iunii, 1737. Comes Josephus Eszterh'azy, manu propria. Iz istrage Stj. Gudića od 7. odn. 14. januara 1742. Original u arhivu općine Cvetkovići. Orig. koncept, riješenja i izvadak molbe u kr. drž. arkivu u Zagrebu. Acta banalia 1737. N. 207,

Next

/
Oldalképek
Tartalom