VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)

Strana - 32

32 In humili subiectione inclytis dominis, dominis statibus et ordi­nibus, et in eo quidem haberemus repraesentandum, quod quantum­uis certam nostram possessionem in Czvetkovich existentem et habi­tant, veluti per pie reminiscentiae olim illustrissimum comitem Tho­mam Erdeödy etc. (titulus) ab universis oneribus exemptam possi­deremus, non obstante praemissa exceptione habita, etiam superinde respectu personarum nostrarum a condam divo Leopoldo gloriosae reminiscentiae rege in anno 1665. consequenterque per hocce incly­tum regnum confirmatas et benigne acceptatas obtinuissemus anna­les, quarum postpositis, nullumque praemissae praerogativae nobili­tatis nostrae respectum habitum, ad dicam et impositionem regni solvendam compellimir. Cum autem nobilis cum talibus et similibus, signanter vero praeinserta impositione neutiquam onerari videantur, ea in parte humillime inclytis dominis statibus et ordinibus suppli­candum duximus, quatenus nos, qua regni huis praerogativa nobili­tari etiam gaudentes, ab inserta impositione regni immunes gratiose facere dignarentur quam gratiam et super humillimum petitum no­strum gratiosum decretum nos(!) elargituros confidimus manemus inclytorum dominorum statuum et ordinum humillimi, perpetuoque fidèles servi Matthias, Martinus et Joannes Klopovichi ex pago Czvetkovich. Na hrptu: Ad inclytos dominos regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae status et ordines etc., dominos, dominos gratiosišsimos, colendissimos, demissa instantia nobilium Klopovich, pro gratia ut intus. Original na papiru. U kr. drž. arkivu u Zagrebu: Acta conferentiarum a. 1735. N. 31. 176. 1736. 8. maja. U Cvetkovićima. Župan cvetkovićki Ivan Batušić i neki drugi na to pozvani obi­djoše cijeli teritorij cvetkovićki, da ustanove, tko, kako i na koji način od izvanjskih ljudi posjeduje sjenokoše na teritoriju cvetko­vićkom. Ovi strani ljudi bili su izrično pozvani. Original na papiru u arkivu općine Cvetkovići.

Next

/
Oldalképek
Tartalom