VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)
Strana - 19
19 Inde ad foenile Nicolai Jurinich, cuius metales stant ab oriente Michaelis Dimiakouich, a meridie Georgii Battusich, ab occasu terra arabilis Nicolai Klop, a borea itidem Nicolai Kiop foenile. Et hic ad litteras producendas non venit ad faciem loci. Inde ad foenile alterius etiam Nicolai Jurinich, campanatoris, cuius metae sunt ab ortu Martini Paulakouich foenile, a meridie Andreae Borossich, ab occasu Andreae Jurinich, a borea Ioannis Zpretniak foenile. Nec iste cum litteris collationalibus comparuit. Inde ad extirpaturam Ioannis Czuetetich, cuius metae ab ortu Blasii Loparich, a meridie voda koia defluit ex Czuetkouich et Domagouich, ab occasu Nicolai Battusich, a borea Ioannis Borrosich. Cum litteris comparuit et produxit quoque. 1 ) , Tertia itidem die deuentum est ad foenile Glogouecz uocatum Ioannis olim Szpretniak, nunc uero itidem Ioannis Szpretniak, emptum a Luca olim et Antonio Bunich de Petrouina, in anno 1627. Cuius metae designatur: ab ortu via communis, ab occasu fluuius Glogouecz, a meridie et septentrione foenile Thomae Loncharich. Litteras produxit, sed redduntur suspectae ex eo, quod adscriptum in ea(!) certum nomen et cognomen reperitur. Inde ad foenile in suprafato loco Glogouecz dicto, Ioannis Szpretniak et nunc etiam Ioannis, comparatum a Thoma Dimiakouich in anno 1634. Cuius metae stant: ab ortu put prechni, od poludnika foenile Broza Krallich, ab occasu potok Glogouecz, a septentrione dictus emptor. Inde ad foenile Andreae Jurinich, Martini Krallich, Michae.is Spolliar; hi omnes tres unam litteram tantum in simul habent, et non quisque per se. Cuius foenilis metae sie deSignatur: ab ortu foenile Jurinichka, a meridie Georgii Klop, ab occasu jarek Glogouecz vocatus, a borea Ioannis Szpretniak foenile. Haec littera extradata est anno 1695., de qua littera communitas se scire minus diceret. Inde ad foenile Georgii olim Krallich, nunc possidetur per Andream Jurinich, emptum vero a Georgio Loparich anno 1605. Cuius foenilis metae ab ortu Joannis Paulakouich, a meridie foeciile Michaelis Kesman, od zahoda voda fluuius Glogouecz, a septentrione foenile Jacobi Pechkar. Quae littera suspecta videtur, partim per correctionem et etiam additionem. Dein ad foenile Andreae Borossich datum a communitate in anno 1694. die 9. Xbris. Ab ortu Martini Paulakouich, a meridie Martini Krallich, ab occasu fluuius Glogouecz, a septentrione Georgii Kiopouich; quod foenile ad medietatem diuiditur dicti Klopo*) Slijedi na sljedećoj strani četiri prsta neispisani prostor.