VJESNIK 5. (ZAGREB, 1931.)
Strana - 158
filii dicti Ludovici Zaboky ex memorata Catharina filia Joannis Bedekovich progeniti, in quos causa haec Barbara consorte Stephani Drenoczy de Fejerkeô, filia vero eiusdem Ludovici Zaboky ex eadem Catharina filia Joannis Bedekovich procreata, decedente devoluta est, cum Joanne Ladomer homine banali executionem facere voluisset memoratus Christophor Bedekovich eosdem repulerit ac hinc ad dandam repulsisonis rationem citatus sit. Quod ultro Christophorus Bedekovich in figura iuditii comparens earn factae repulsionis rationem praestiterit, quod assumptus homo banalis in litteris adiudicatoriis nominatus haud fuerit ac propterea idem Christophorus Bedekovich a poena repulsionis absolutus fuerit ac nova executio de mandato ac fine iterum mittendi testimonii capitulum Zagrabiense requisitum extiterit. Quod tandem in iudicio dicta Agnes vidua Simonis Mirkoczy, Michael Skaricza et Joannes Zaboky alias capituli Zagrabiensis litteras relatorias exhibuerunt de 1581. quarum tenore refertur Christophorum Bedekovich executionem iterato repulisse et exinde ad 15. diem fine dandae dationis citatum esse. Christophorus vero Bedekovich onus repulsionis cum 72 florenis deposuerit ac tum produxerit litteras Belae regis anno 1267. alias Belae ducis de anno 1268. ac tandem confirmatorias Stephani regis de 1272. emanatas. Erga quas actores obverterint non sufficere haec privilégia producere sed opportere etiam se ad impétrantes deducere, cum facile fieri potuerit, quod Bedekovichii ab impetratorum descendente quopiam villam Komor emerint. Sed si etiam quoad villam Komor in causum attacti ius admitteretur, non sequitur ius hoc ad alias etiam possessiones in privilegiis haud nominatas semet extendere. Quod porro ad haec Christophorus Bedekovich reposuerit, quod ille semper in possessorio dictarum possessionum praefuerit adeoque necessarium haud sit semet deducere; reliquas vero possessiones esse adpertinentias Komor se communi inquisitione comprobare velle. Cum porro actores urgerent, quod ratione Ladislavczi et Zlatar in causam attactus nihil adferat, reposuerit in causam attactus Christophorus Bedekovich, quod hae in actione haud nominentur adeoque praesenti processu acquiri nequeant. Actores vero repplicaverint se per clausulam universa bona, illas quoque possessiones, conprehendisse quod ultimo in causa haec subsequum iuditium latum sit. Scilicet: 1° Cum de possessione Zlatar in causam attactus nihil producere potuerit, ut actoribus hac in parte portio exscindatur. 2°. Cum actores cum in causam attacto in proxima generationis linea iuncti essent in causam attacus praeterea semper in pacifico possessio praefuerint deductionem genealogiae ad inpetra-