VJESNIK 4. (ZAGREB, 1929.)

Strana - 52

52 meritis seruitoris nostri [Matthiae Dimniako]uieh de Dimniak, quae idem nobis in seruitio suo et administratione officii rationatus in bonis castr[i nostri Bozilievo hactejnus fideliter exhibuisset et impendisset, ac in futurum quoque pari fidelitatis constantia sese exhibi[turum et impensurum no]bis policeretur; ex his igitur, tum ex aliis etiam respectibus et rationibus eundem Matthiam D[imnia­kouich ac per] ipsum Nicolaum et Gregorium fratres ipsius car­nal es et uterinos, filios autem Petri oli[m Dimniakouich, sessionem­que eorundem, in qua hactenus et ad praesens personales facerent residential, prouti et certam sessionem Stephani olim Gyurgyeuich, perque filiam ipsius Margaretham eidem Mathiae Dimniakouich et suis praemissis testamentaliter legatam, cunctas praeterea terras et foenilia per ipsum Matthiam Dimniakouich et suos praedecessores vel fratres quoquo modo empta, comparata et acquisita per ipsum­que et suos praespecificatos, quocunque titulo tentas et possessas ac hucusque [ad instar aliorum sub]ditorum nostrorum Czuetkoui­czensium, nobis et antecessoribus nostris dari et administrari obli­gatis obnoxie, omnia omnimo in pago nostro Czuetkouich, portione nostra, ac in pertinentiis castri nostri Okich et Kereztinacz, inque comitatu Zagrabiensi existentia habita, ipsos Mathiam, Nicoiaum et Gregorium Dimniakouich, ipsorumque haeredes ac posteritates successoresque ac legatarios sexus utriusque uniuersos, ab omnibus omnino oneribus solitis et insolitis, in quantumcunque sese exten­dentibus ac quocunque nominis vocabulo compellatis adinstar aliorum nobilium exemissemus, libertassemus, supportassemus, do­nassemus et immunes ac liberos pronunciassemus, prout eximimus, libertamus, supportamus, donamus et immunes ac liberos pronun­ciamus. Dominos praeterea nostros successores per hasce obliga­mus, ut dictum Mathiam Dimniakouich et suos toties fatos in prae­senti exemptione, libertatione, supportatione, donationeque nostra securos, liberos et immunes per se ipsos conseruare ac per suos conseruari facere velint. Officiaiibus vero omnibus praesentibus et futuris serio committimus, ut praemissa nostra inuiolabiliter ac illi­bate obseruare debeant et teneantur, praesentium per vigorem. Harum nostrarum propriae manus subscriptione et sigilli nostri appressione roboratarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum in Castro nostro Seilin, 10. martii, 1689. Nicolaus Erdödy. Original na pergameni, manjka desni rub i svršetak. Kod Šegudovića u Cvetkovićima. Popunjeno po prijepisu ovjerovljenom po Ivanu Mihanoviću, tab. ban. jur. not. (početak XIX. vj.) U arkivu zagrebačke županije: Nobilitaria (Dimnjaković).

Next

/
Oldalképek
Tartalom