VJESNIK 3. (ZAGREB, 1928.)

Strana - 87

87 stificati sunt, qualiter tempore genitoris nostri pie recordationis inter duas possessiones nostras, videlicet Czvetkowich et civium oppidi nostri Jasztrebarska ex parte utraque pro metis ad genitorem nostrum incessanter querimoniae fiebant, pro quibus ex utraque parte maximae discordiae oriebantur, et considerans genitor noster, 1 ) inter quos deputaverat egregium Balthasarem Hobetich ac venera­bilem Martinum presbiterum, plebanum de Petrovina cum aliis pro­bis et honestis viris, qui ex utraque parte duos senes elegerunt et subiuvare eosdem fecerunt, ut ipsi duo senes per dimidietatem illius silvae pro qua litigabant procedere deberent, et ad medietatem dividerent, ac certam metam facerent; ambae partes Laurentium Vitdkovich de Czvetkowich et Jacobum Simonova szina de Jasz[tre­bars]ka elegerunt, ut ipsi duo senes illam silvam litigiosam ad cer­tam et veram medietatem dividerent et praefatas partes per dimi­dietatem illius silvae ducerent, ut ea silva inter praefatas possessi­ones nostras dividerent, quae per egregium Balthasarem Hobetich ac per venerabilem Martinum presbiterum cum aliis probis et ho­nestis viris divisa fuerit, et inter quas possessiones nostras genitor noster vinculum florenos ducentos posuit, si quae pars imposterum excitaret aliquam discordiam; postea possessioni nostrae Czvetko­vich quaedam terrae arabiles in Chebdin habitae in comitatu Za~ grabiensi existentes, ad Castrum nostrum Jasztrebarskam occupatae erant, iterum alias terras Doge nyve vocatas iuxta viam Modruskam vocatam ad praefatum Castrum nostrum Jasz[trebar]skam occupa­verunt, quae sunt a dextra et sinistra parte sub ponticulo in fluvio Podgorsky, qui nominatus Mattko Klopovich cum sua generatione ac servitoribus nostris et cum aliis commetaneis praece humillima nobis supplicati fuerunt, ut ipsas terras eis relaxaremus, et nos considérantes praefatorum humillimam supplicationem ac genitoris nostri certam determinationem, iam nominatas terras possessioni nostrae Czvetkovich relaxavimus, imo damus, donamus et contuli­mus iure perpetuo habere(!) tenendum, possidendum pariter et ha­bendum, ipsis suorumque haeredibus et posteritatibus universis. Cuius possessionis nostrae Czvethkovich hae sunt metae: incipiendo a fluvio Okichnicza ad Illou brod per quandam kneam eundo ad quandam quercum meny hraszt appellatam, a querco eundo ad flu­vium Bukovacz inter duas vias de villa Chermosiszche tendendo et per medietatem cuiusdam silvae eundo ubi de terra facta est meta szep vocata, de ipsa szep eundo trans duos Grabrovacz ehret ad me­dietatem desserviendo(l) de fluvio Grabrovacz ad fluvium Breszni­czam vocatum supra hissz Laurentii Vitdkovich, de fluvio Brez­nicza per silvam Chebdin Dubrava appellata per medietatem eundo *) Očito manjka jedan ili više redaka.

Next

/
Oldalképek
Tartalom